PL 121, col. 35

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

electos, scitque illos ita stare, ut praescierit
esse casuros [(Ibid., c. 8)] . Hic si a me quaeratur,
cur eis Deus perseverantiam non dederit, qui eam,
qua Christiane viverent, dilectionem dedit, me ignorare
respondeo. Non enim arroganter, sed agnoscens
modulum meum, audio dicentem Apostolum: « O
homo, tu quis es, qui respondeas Deo? » [(Rom. IX, 20.)]
Et: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei!
quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles
viae ejus! » [(Rom. XI, 33.)] Quantum itaque nobis
judicia sua manifestare dignatur, gratias agamus:
quantum vero abscondere, non adversus ejus consilium
murmuremus.] Et hic geminam electionem exponens,
alios sic dicit electos, alios vero ad tempus
electos, sed non usque in finem permansuros. Quare

autem illi sic eligantur, et isti sic, sicut ignoratur a
nobis, ita nec discutiendum. Item quod filiis infidelium
dat Deus perseverantiam, et filiis infidelium
non dat, inscrutabilia esse judicia Dei idem doctor
ostendit in eodem libro [(cap. 8)] dicens: [Mirandum
est quidem, multumque mirandum, quod filiis
suis quibusdam Deus, quos regeneravit in Christo,
quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non dat perseverantiam,
cum filiis alienis scelera tanta dimittat,
atque impertita gratia suos faciat filios. Quis
hoc non miretur? quis hoc non vehementissime stupeat?
Sed etiam illud non minus mirum est, et tamen
verum atque ita manifestum, ut nec ipsi inimici
gratiae Dei, quomodo id negent valeant invenire,
quod filios quosdam amicorum suorum, hoc est regeneratorum,

bonorumque fidelium, sine baptismo
hinc parvulos exeuntes, quibus utique si vellet, hujus
lavacri gratiam procuraret, in cujus potestate sunt
omnia, alienat a regno suo, quo parentes mittit illorum,
et quosdam filios inimicorum suorum facit
in manus Christianorum venire, et per hoc
lavacrum introducit in regnum, a quo eorum parentes
alieni sunt: cum et illis malum, et istis bonum
meritum nullum sit parvulis ex eorum propria
voluntate. Certe haec judicia Dei, quoniam justa
et alta sunt, nec vituperari possunt, nec penetrari.
In his est et illud de perseverantia; de qua nunc
dubitantes disputamus; de utrisque igitur exclamemus:
« O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae
Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus! » (Rom. XI,

33.) ] Item quod qui pereunt non erant de numero
filiorum; in eodem libro [(cap. 9)] . [Cum ergo filii Dei
dicunt de his qui perseverantiam non habuerunt:
« Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; » et
addunt: « Quod si fuissent ex nobis, permansissent
utique nobiscum [(I Joan. II, 19)] , » quid aliud
dicunt nisi non erant filii etiam quando erant in
professione et nomine filiorum?] Item quod praedestinati,
etsi nondum renati, jam tamen filii Dei sunt,
et perire non possunt, in eodem libro. [Quicunque
ergo in Dei providentissima dispositione praesciti,
praedestinati, vocati, justificati, glorificati sunt, non
dico etiam nondum renati, sed etiam nondum nati,
jam filii Dei sunt et omnino perire non possunt. Hi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.