PL 121, col. 37
De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne
Item quod certus est numerus praedestinatorum, in
eodem libro, cum de his loqueretur qui perseverantiam
a Deo acceperunt, ut perire non possint, haec
inter, locutus est. [Haec de his loquor qui praedestinati
sunt in regnum Dei, quorum ita certus est numerus,
ut nec addatur quisquam nec minuatur ex
eis: non de his qui cum annuntiasset et locutus esset,
« multiplicati sunt super numerum [(Psal. XXXIX, 6)] : »
ipsi enim vocati dici possunt, non autem « electi,
quia non secundum propositum vocati. » ]
Item quod omnis qui audit a Patre venit ad
Christum, in libro de Praedestinatione [(cap. 8)] praefatus
ita loquitur doctor: « Omnis qui audivit a Patre
et didicit, venit ad me [(Joan. VI, 45)] . » Quid est
« omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me? »
nisi nullus est qui audiat a Patre, et discat, et non
veniat ad me. Si enim « omnis qui audivit a Patre
et didicit, venit, » profecto omnis qui non venit, non
audivit a Patre, et non didicit; nam si audisset et
didicisset, veniret. Neque enim ullus audivit, et
didicit, et non venit. Sed « omnis, » ut ait Veritas,
« qui audivit a Patre et didicit, venit. » Item quod
divina gratia a nullo duro corde respuatur, paulo
infra: [Multos videmus venire ad Filium, quia multos
credere videmus in Christum; sed ubi et quomodo
a Patre hoc audierint et didicerint, non videmus.
Nimium gratia ista secreta est, gratiam vero esse
quis ambigat? Haec itaque gratia, quae occulte humanis
cordibus divina largitate tribuitur, a nullo
duro corde respuitur: ideo quippe tribuitur, ut cordis
duritia primitus auferatur. Quando ergo Pater
intus auditur et docet ut veniatur ad Filium, « aufert
cor lapideum, et dat cor carneum, » sicut propheta
praedicante promisit [(Ezech. XI, 19)] . Sic quippe facit
« filios promissionis, et vasa misericordiae quae praeparavit
in gloriam. » Cur ergo non omnes docet, ut
veniant ad Christum, nisi quia omnes quos docet,
misericordia docet: quos autem non docet, judicio
non docet; quoniam « cujus vult miseretur et quem
vult obdurat [(Rom. IX, 18)] ; » sed miseretur bona tribuens,
obdurat digna retribuens.] Item quod quoscunque
vult docere Pater, veniant ad Christum, in
eodem libro [(cap. 8)] : [Cur autem non omnes doceat
aperuit Apostolus quantum aperiendum judicavit:
« Quia volens ostendere iram, et demonstrare potentiam
suam, attulit in multa patientia vasa irae,
quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faciat
divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit
in gloriam [(Rom. IX, 22, 23)] . » Hinc est quod
« verbum crucis pereuntibus stultitia est, his autem
qui salvi fiunt, virtus Dei est [(I Cor. I, 18)] . » Hos
omnes docet venire ad Christum Deus; hos enim
« omnes vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis
venire [(I Tim. II, 4)] . » Nam etsi illos quibus « stultitia
est verbum crucis, » ut ad Christum venirent
docere voluisset, procul dubio venirent et ipsi. Non
enim fallit aut fallitur, qui ait: « Omnis qui audivit
a Patre, et didicit, venit ad me [(Joan. VI, 45)] . »
Absit ergo ut quisquam non veniat, qui a Patre audivit