PL 121, col. 38

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

et didicit. Quare, inquiunt, non omnes docet?
Si dixerimus quia nolunt discere, quos non docet,
respondebitur nobis, et ubi est quod ei dicitur:
« Deus, tu convertens vivificabis nos? » [(Psal. LXXXIV,
7.)] Aut si non facit volentes ex nolentibus Deus,
ut quid orat Ecclesia secundum praeceptum Domini [(Matth. V, 44)] ,
pro persecutoribus suis?] Item quod
aliis detur fides qua salvantur, et aliis non detur,
non esse discutiendum, in eodem libro [(cap. 9)] : fides
igitur et inchoata et perfecta donum Dei est: [Et
hoc donum quibusdam dari, quibusdam non dari,
omnino non dubitet, qui non vult manifestissimis
sacris litteris repugnare. Cur autem non omnibus
detur fidelem movere non debet, qui credit « ex uno
omnes esse in condemnationem » sine dubitatione

justissimam: ita ut nulla Dei esset justa reprehensio,
etiamsi nullus inde liberaretur. Unde constat
magnam esse gratiam, quod plurimi liberantur, et
quid sibi deberetur in eis qui non liberantur, agnoscunt,
ut « qui gloriatur » non in suis meritis, quae
paria videt esse damnatis, sed « in Domino glorietur [(I Cor. I, 31)] .
» Cur autem istum potius quam
illum liberet, « inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus [(Rom. XI, 33)] . » Melius enim
et hic audimus aut dicimus: « O homo, tu quis es
qui respondeas Deo? » [(Rom. IX, 20)] quam dicere
audemus, quasi noverimus, quod occultum esse voluit,
qui tamen aliquid injustum velle non potuit.]
Item argumentum de parvulis, adversus eos qui gratiam
repellunt, in eodem libro [(cap. 12)] : [Sed omnis

haec ratio, qua defendimus gratiam Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum vere esse gratiam, id
est non secundum merita nostra dari, quamvis evidentissime
divinorum eloquiorum testimoniis asseratur,
tamen apud eos, qui nisi aliquid sibi assignent
quod priores dent, ut retribuatur eis, ab omni
studio pietatis reprimi se putant, laborat aliquanto
in aetate majorum jam utentium voluntatis arbitrio;
sed ubi venitur ad parvulos, et ad ipsum Mediatorem
Dei et hominum, hominem Jesum Christum, omnis
deficit praecedentium gratiam Dei humanorum assertio
meritorum. Quia nec illi ullis bonis praecedentibus
meritis, cum et ipse sit homo, liberator factus
est hominum.]
Item cur aliis concedatur ut ex hac vita auferantur,

cum justi sunt; alii tandiu retineantur donec
corruant, quod nemo judicium Dei comprehendere
possit, in eodem libro [(cap. 14)] : [De hac quippe vita
legitur in libro Job: « Nunquid non tentatio est vita
humana super terram? » [(Job VII, 1.)] Sed quare aliis
concedatur ut ex hujus vitae periculis dum justi sunt
auferantur, alii vero justi donec a justitia cadant,
in eisdem periculis vita productiore teneantur? « Quis
agnovit sensum Domini? » [(Rom. XI, 34.)] Et tamen
hinc intelligi datur etiam illis justis qui bonos piosque
mores usque ad senectutis maturitatem et diem
vitae hujus ultimum servant, non in suis meritis, sed
in Domino esse gloriandum, quoniam qui vitae brevitate
rapuit justum, « ne malitia mutaret intellectum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.