PL 121, col. 387
Rescriptum (Almannus Altivillarensis), J. P. Migne
Venerabili praeposito THEUDOINO, ALMANNUS peccator.
Praecipis mihi charitate coelitus infusa cordibus
electorum per Spiritum sanctum qui datus est nobis,
ut vitam sancti Memmii Catalaunensis primi pontificis,
vetustate neglectam et imperitia corruptam,
haud secus ac si ex cineribus effossam, innovare
contendam peritia corrigam; et quidquid videtur
deesse, moliar supplere studio veritatis impressus.
Sed multa sunt, quibus facile tanto me possum excusare
negotio. Primum, quod disputatio neoterica
non congruit tantae gravitatis et sanctitatis viro.
Secundum, quod ipse testis ignorantiae meae, nullius
testimonio nititur conscientia mea, ut me profitear
sapientem, cum sim insipiens: ideoque minus convenit,
ut praesumam ultra vires aggredi negotium.
Tertium et maximum illud est, quod peccatorum
meorum luctuosa recordatio, dum pro debito delictorum
meorum me soli delegat amaritudini, terribilem
mihi timorem incutit, illius gesta pangere
stylo, cujus praedicationis apostolicae et sanctissimae
religionis nunquam me, proh dolor! participem
imitatoremque exhibui. Fateor ergo, debetur hoc
opus vitae merito, et charitatis scientia sapienti, non
mihi per omnia insipienti, ne mihi veniat illa vox
justae severitatis, quae dicat: Quare tu enarras justitias
meas, et assumis nomen meum per os tuum? [(Psal.
XLIX.)]
Sed quia te precante charitas jubet, te hortante
Christus imperat; quantulumcunque nostrum
fuerit munusculum, non subterfugiam, quin quod
Dominus dederit, pandam. Novi etenim quod dicitur: Aperi os tuum, et implebo illud
[(Psal. LXXX)]
; et: Operare terram tuam, et satiaberis panibus
[(Prov. XII,
11)]
. Nec quaeram altitudinem verborum, cum minime
unquam illam attigerim; sed et simplex habens ab
antiquitate materiam, verbis quidem simplicem, sed
factis limpidius sole lucentem, et omnem mundanae
molis machinam potentia sui et virtute divina transcendentem;
et ipse velut potero, sequens ero, suffragium
a vestris orationibus quaerens, ut a quatuor
ventis veniens spiritus mortua ossa mea vivificet, et