PL 121, col. 574
Itinerarium (Bernardus Francus), J. P. Migne
ubi celebrantur missae. Juxta hanc ecclesiam est ad
meridiem ecclesia beatorum martyrum Innocentium.
Milliario denique uno a Bethlehem est monasterium
sanctorum pastorum, quibus angelus Domini apparuit
in nativitate Domini. Ad postremum XXX milliariis
ab Hierusalem est Jordanis ad orientem, super
quem est monasterium sancti Joannis Baptistae. In
quibus quoque locis multa consistunt monasteria.
Est inter haec ad occidentalem plagam Hierosolymae
civitatis milliario uno ecclesia sanctae Mamillae,
in qua sunt multa corpora martyrum, qui a Saracenis
interfecti ab ipsa sunt ibi diligenter conditi.
17.
De Hierusalem intraverunt in mare, et venerunt
ad Montem-Aureum, ubi est crypta habens
ibi VII alteria. Habet etiam supra se silvam magnam;
in qua crypta nemo potest prae obscuritate tenebrarum
intrare, nisi cum accensis luminaribus. Ibidem
fuit abbas domnus Valentinus.
18.
De Monte-Aureo pervenerunt ad Romam,
intra quam urbem ad orientalem partem, in loco
qui dicitur Lateranis, est ecclesia in honore sancti
Joannis Baptistae bene composita, ubi est propria
sedes apostolorum [ Leg. apostolicorum]. Ad occidentalem
autem partem est ecclesia beati Petri,
principis apostolorum, ubi ipse requiescit, cui in
magnitudine non est similis ecclesia in universa
terra, quae continet etiam ornamenta diversa. In qua
etiam praedicta urbe innumerabilia corpora sanctorum
requiescunt. Inde venerunt ad sanctum Michaelem
ad duas Tumbas, qui locus est situs in
monte qui porrigitur in mare per duas leucas. In
summitate hujus montis est Ecclesia in honore
sancti Michaelis, et in circuitu illius montis redundat
mare quotidie duabus vicibus, id est mane et
vespere, et non possunt homines adire montem donec
mare discesserit. In festivitate autem sancti
Michaelis non conjungitur mare in redundando in
circuitu illius montis, sed stat instar murorum a
dextris et a sinistris. Et in ipsa die solemni possunt
omnes, quicunque ad orationem venerint, omnibus
horis adire montem: quod tamen aliis diebus non
possunt.