PL 121, col. 585

Textus sequentis metrici operis (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne · Martyrologium (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne

Hinc Nonas, Idus, statuerunt atque Kalendas:
Scilicet ut vario distinctus ordine mensis,
Humanos relevans mulceret rite labores,
Festiva exciperent cum fessas otia plebes,
Donaque solemnes populus proferret ad aras.
Haec docuit populum Aegypti de morte redemptum,
Edita per Moysen veteris conscriptio legis,
Sabbata quae sanxit, novilunia, Paschaque sanctum,
Jejuniique dies statuit temporibus anni
Certis inflexa servari lege per aevum,

Dies 1
Primum nunc Jani vocitatum nomine mensem
Unde sacratus eat, recolat quae festa canemus.
Quod veteres coluere Patres, umbramque futuri
Lex posuit, sancta Christi de Virgine nati
Circumcisa caro, Jani sacrat ecce Kalendas.
Basiliusque sacer meritorum splendet honore.
Eufrosina simul nitet, Almachiusque beatus.
Dies 2
Macharius quartum Nonarum dedicat astrum,
Qui tenuit docuitque eremi pius accola morem.
Dies 3
Tertia Nonarumque dies celebrat Genovefam.
Dies 4
Tum pridie Nonis Augenti festa recurrunt.
Dies 5
Hinc Nonas Simeon confessor possidet almus:
Papa Telesforus is ipsis pariterque coruscat.
Dies 6
Octavo ante Idus agitur Theophania sancta.
Dies 7
Septima ab Aegypto Christum celebratque relatum:
Antiochena suum recolit quoque plebs Lucianum.
Dies 8
Iduum post sexto, Eugeniano vota feruntur:
Dies 9
Quinto, Vitali, Fortunato, et Revocato.
Dies 10
Quarto Melciades, Paulusque eremita, beato
Sublati fine, aetherea laetantur in arce.
Dies 11
Salvius hinc ternas Carthagine consecrat Idus.
Dies 12
Plebs Itachia suum pridie recolit Ciriacum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.