PL 121, col. 586

Textus sequentis metrici operis (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne · Martyrologium (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne

Agni quae typico signatam sanguine plebem.
Agno, azymo pane, et lactuca pavit agresti.
Omnia quae nostram signarunt festa salutem,
Nos docuere Deum, Christi qui morte redempti,
Religione dies sacramus praeduce cunctos.
Ergo age quas teneant solemnia festa Kalendas,
Martyria illustrentque dies quos clara per orbem,
Quos confessorum laus sancta et vita coronet,
Virgineis thalamis quae sint sua vota diesque,
Carmine promamus: mentem pie suffice Christe.

Dies 13
Idibus Hilario Pictavae militat urbis
Plebs devota, suo Pastor quam fulsit honore.
Dies 14
Quam nonam et decimam constat Februi ante Kalendas
Esse diem, Felix sacer et confessor adornat.
Dies 15
Bisque novenam Habacuc simul et Michaeas honorant.
Dies 16
Septima post decimam Marcelli Martyris, atque
Pontificis summi meritis et nomine fulget.
Dies 17
Sextaque cum decima Antoni virtute dicatur:
Haec etiam socio Geminorum pollet honore,
Lingona quos uno celebrat plebs marmore tectos.
(Tum quoque nubiferi penetrat sol sidus aquari)
Dies 18
Quinta et dena simul Prisca pro martyre gaudet.
Et sancti Volusiani confessoris.
Dies 19
Bis septena Niceto Hautmaroque coruscat.
Mariae et Marthae.
Dies 20
Tertia post decimam Fabiano praesule floret:
Cui parili Sebastianus virtute cohaeret,
Roma quem vectum Suessio laeta frequentat.
Dies 21
Bissena est Agne quam virgo et martyr honorat.
Et sancti Fructuosi episcopi
Dies 22
Undecimam Levita potens Vincentius ornat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.