PL 121, col. 688

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

sordibus aliena. Sed quia sanctus dicit Apostolus. Oportet autem haereses esse ut probati manifesti fiant [(Psal. XXXIV, 1)]
,
fallaciarum ludibria, quae ad eam
applicare tentavit sanctarum hostis animarum, clypeo
Redemptoris sui repelli habet, nec patietur divinitas
visibilium et invisibilium rerum sacratior et
potior vinci a creatura, quae condita fuit angelica,
sed ob tumorem superbiae sua sponte, non alio cogente,
sceleratior facta, incidit in barathrum perpetuae
damnationis, cui nil placitum nisi tantum perditio
beatorum. Nam cunctorum opifice largiente,
sapientiam non vincet malitia, sed victor apparebit
in propriis, qui suos semper a primo armavit spiritalibus
documentis: Omnes enim qui volunt pie vivere
in Christo Jesu, persecutionem patientur (II Tim.

III, 12).
Itaque impraesentiarum jam adfore deprehenditur
aetas plena miseriarum, quae praesentitur amplecti
spatium temporis, de quo Apostolus lamentando
praecinuit, dicens: Erit enim tempus cum sanam doctrinam
non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt
sibi magistros prurientes auribus, et a veritate
quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur [(II Tim. IV, 3)]
.
Ecce in promptu haec praedicta
serpere conspicimus, et ideo dum tuba personatur
belli, necesse est ut arma aptentur in militum membris,
ut doctum industria praeoccupare nequeat perfidus
hostis. Quamvis autem in talibus controversiae
procellis concutiatur Domini exercitus, valde indignum
ut animos fortitudine nobilitatos a statu rectitudinis

detorqueant haeretica pravitate degeneres.
Quanto enim astutia diaboli cum saeva calliditate accedit
atrocior, tanto providentia fortium cautius praemunita
debet esse paratior. Admonens siquidem
alumnum Timotheum Apostolus ne impediretur decipulis
malignantium, blande hortatur, dicens: Profana
autem et inaniloquia devita; multum enim proficient
ad impietatem: et sermo illorum sicut cancer
serpit [(II Tim. II, 17)]
. Ad Titum etiam ita dicit: Stultas autem quaestiones et genealogias, et contentiones,
et pugnas legis devita: sunt enim inutiles et
vanae
[(Tit. III, 10)]
. Et ut sollicitior redderetur, et
sancto acumine instructior esset, addit: Haereticum
hominem post unam et secundam correptionem
devita; sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et

delinquit proprio judicio condemnatus [(ibid., 11)]
.
Ergo cum sancto Eliseo credamus quia plures sunt
nobiscum quam cum illis, id est, utriusque Testamenti
sagacissimi Patres, et pro defensione verae
fidei avidissimi et invictissimi bellatores, qui cum
robustissimo Josue Deum supplicare studeant ut stet
sol, id est, tempus sanctae concertationis prolixius
clarescat, donec se verus Israel ulciscatur de
inimicis suis. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam,
sed in sanctificationem [(II Thess. IV, 17)]
,
dicit Apostolus, postquam unda baptismatis et Spiritu
sancto in gratia Christi renovati sumus. Quocirca

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.