PL 121, col. 689
Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne
non cedendum adversariis, sed viriliter resistendum,
ut non capiamur illius illecebris, qui de supernis
ob superbiam ad ima delapsus, hoc elaborat
nisibus iniquitatis, ut Ecclesia, quae est filia pacis,
dilaceretur doctrina foeditatis, et pateat morsibus
erroris.
Haec et similia ut praecaveret Timothaeus, sacrarium
Spiritus sancti charitate fervens, admonet
Paulus: Stultas autem et sine disciplina quaestiones
devita, sciens quia generant lites [(II Tim. II, 22)]
.
Haec nempe praecavere oportet generaliter cunctos
in Christum credentes, maxime eos qui regimen debent
habere animarum, et esse speculum bonorum
operum et sanctarum forma virtutum. Inde gemendum
bene viventibus, quia unde in sancta Ecclesia
decorum esset splendere honorem gaudii, ab his
partibas multis volventibus saeculis oboriuntur immensi
detrimenta scandali. Si enim ferrum ferro
acuitur, congruum esset ut Graeca lingua a vero non
discreparet, in quo Latina normam catholicae fidei
indissolubiliter tenet.
Hae sunt ergo superfluae quaestiones ad saecularia
potius quam ad spiritalia tendentes, quae non videntur
procedere ab experientia magni intellectus, sed
nasci a reprehensibilitate exterioris sensus. Illud itaque
pelagus, ut jactatur, insignis eloquentiae infert
Romanis auribus. Quare Spiritum sanctum a Patre
et Filio profiteamur procedere, et non a solo Patre,
rursus quare in Sabbatis jejunium exerceamus, et
quare ab officio presbyterorum nuptias arceamus.
Addunt etiam quare presbyteri Latinorum inhibeantur
frontes baptizatorum chrismate linire, cum locus
consignandi in fronte proprie sit episcoporum, et in
vertice presbyterorum. Item sciscitantur quare a
carnium esu octo hebdomadibus ante Pascha, et
septem a casei et ovorum more suo non cessamus.
Opponunt praeterea cur clerici barbas radant, et
quare diaconi nondum suscepto presbyteratus officio
in episcopos ordinantur, ut mos est aliquando Romanis.
Conqueruntur etiam de transmigratione principatus
Romanae sedis, quam dicunt factam Constantinopoli,
unde et eam cum patriarcha suo caput
dignitatis appellant. Ad stultarum cumulum et inertiam
Sanctus Athanasius, Alexandrinae sedis episcopus,
Graecae linguae experientissimus, ubi beatus Marcus
evangelista praesedit; quae sedes secunda est a prima
Romana, ut Canonum statuta decernunt, in libro