PL 121, col. 691

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

qui fideliter servit Filio, Patri servit, et Spiritui
sancto qui in eo est. Et qui adorat Patrem, in ipso
adorat Filium et Spiritum sanctum, quia in Patre
est Filius et Spiritus sanctus qui a Deo procedit, ipso
Domino dicente: Ego in Patre et Pater in me est [(Joan. XIV, 10)]
.
De Spiritu quoque sic ait: Spiritus
autem paraclitus qui a Patre meo procedit [(Joan. XV,
26)]
. Et cum Filium quis adorat, in eo Patrem adorat,
et Spiritum sanctum, quia in ipso est Pater;
dicente eo: Qui me videt, videt et Patrem meum [(Joan. X, 9)]
;
et iterum: Pater autem in me manens,
ipse facit opera. [(ibid.)]
De Spiritu vero sancto sic
ait: Ille, inquit, me clarificavit, quia de meo accipiet,
et annuntiabit vobis [(Joan. XVI, 14)]
; et: Omnia quaecunque
habet Pater, mea sunt; propterea dixi vobis,

quia de meo accipiet [(ibid., 15)]
. Spiritus itaque
Patris Spiritus Filii est, Apostolo dicente: Quod autem
estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in
corda nostra [(Gal. IV, 6)]
; et iterum: Si quis autem
Spiritum Christi non habet, hic non est ejus [(Rom. VIII, 9)]
; et iterum: Scio enim quia hoc mihi proveniet
in salutem per vestram orationem et subministrationem
Spiritus Jesu Christi [(Philip. I, 29)]
. In Evangelio
quoque ipse Dominus ait: Paraclitus, inquit, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo [(Joan. XIV, 26)]
.
Et in Actibus apostolorum ita legitur: Transeuntes autem Phrygiam et Galatiam, vetiti
sunt a Spiritu sancto loqui verbum. Cum venissent
autem in Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et non
permisit eos Spiritus Jesu
[(Act. XVI)]
. Manifestissimis

igitur testimoniis probatur, quod Spiritus sanctus,
Spiritus paraclitus, Spiritus qui a Patre procedit,
Spiritus sit Filii, Spiritus Christi, Spiritus Jesu. »
CAP. II.
Item S. Athanasius in libro de unitate Trinitatis: Quod Spiritus sanctus unitus Deus sit in Patre
et Filio,
sic dicit: « An ignoras quia Pater unus
Deus est, et Filius unus Deus est, et Spiritus unus
Deus est? Nonne unus Deus est, dum unitum nomen
est in natura οὐσίας; sic et unus Spiritus est, quia
unita est ejusdem deitas. Nam si tu per singula nomina
personarum unitum nomen Spiritus ter designasti,
nunquid tres Spiritus dicere oportet? Absit.
Quod si hoc potuerat dici, tale erat ut et hoc in confessione
deberet introduci, tres deos plurali numero

nuncupari: ut jam non esset in his personis unita
natura divinitatis, sed unusquisque in propria vel diversa
natura sua consisteret. Quod absit. Interea
rursus eadem repeto, et ad tua dicta verba comparo,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.