PL 121, col. 692

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

et sensum intellectus mei tibi refero. Pater unus
Deus est, et Filius unigenitus Deus est, et Spiritus
sanctus unitus in Patre et Filio Deus est. »
CAP. III.
Item idem in eodem libro: Quod Spiritus sanctus
nec Pater sit nec Filius, sed de natura unita existens,
procedat de Deo Patre, et accipiat de Dei Filio. « Beatus
Joannes evangelista dicit in Epistola sua: Tres
sunt qui testimonium dicunt in coelo, Pater et Verbum
et Spiritus, et in Christo Jesu unum sunt [(I Joan. V)]
.
Non tamen unus est, quia non est in his
una persona. Nam unum quod dixit de utrisque,
quid aliud intelligitur quam quod Deus Pater in natura
divinitatis idem ipse dicatur et Dominus, idem
ipse sit et Spiritus: et Filius Deus, idemque sit in

divinitate et Dominus, idemque sit et Spiritus?
sed et Spiritus paraclitus Deus, idemque sit et Dominus
in natura deitatis, idem sit et Spiritus? Vides
quia in deitate et in substantia plenitudinis per omnia
unum sunt, et in omnibus personarum tres sunt.
Nam quod tres sunt, quid aliud sentitur fuisse,
quam Pater verus unus, vel solus qui genuit, idem
non sit qui et unigenitus ab ipso est? Et Filius unus
qui non genuit sicut ipse a Patre genitus, Pater non
sit? et hic Spiritus sanctus alius sit, qui nec Pater
nec Filius est, qui nex genuit nec genitus? cum alius
sit in persona qui genuit, et alter sit in persona qui
unigenitus ab ipso est, et alius adaeque in persona,
ut dixi, secundum divinam Scripturam, qui nec
Pater nec Filius est: hic est Spiritus sanctus, sed

plane de unita natura est: ideo in deitate unita,
unitum divinitatis nomen est, sicut in claritate
evangelicae Scripturae, de Spiritu paraclito Filius
testatur, dicens: De Patre procedit [(Joan. XV, 26)]
;
et sic prosecutus est: Et de meo accipiet [(Joan. XVI,
14)]
. Et ideo ubi personae requiruntur, propria nomina
[per haec] distinguuntur. Ubi autem deitas
poscitur, unitum nomen [in his] indicatur. Quoniam sumus
ad nomina personarum pluraliter dictum
demonstratur; ac per hoc in deitate unita
unum sunt, et in nominibus personarum tres
sunt. »
CAP. IV.
Item idem in libro secundo de propriis personis,
et de unito nomine divinitatis. Quod Spiritus sanctus

sicut mittitur a Patre, item mittitur et a Filio.
« Si Filius in nomine Patris venit, nunquid ipse est
Pater qui ait: Ego veni in nomine Patris mei [(Joan.
V)]
: dum Pater Deus sit, in cujus nomine Filius venit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.