PL 121, col. 693
Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne
manifeste? Ac per hoc in unita natura divinitatis
unum nomen est comprobatum, sicut ipse Pater ad
legislatorem Moysen testatus est, dicens: Attende
illi, et ne fueris inobediens: nomen enim meum in
illo est [(Exod. XXIII, 19)]
. Ad haec patriarcha David
sic ait: Benedictus qui venit in nomine Domini [(Psal.
CXVII)]
. Nam et si Spiritus paraclitus in nomine Filii
venit, ut ipse dicit: Quem mittet Pater in nomine
meo, nunquid et ipse Filius est dictus, cum sine dubio
nomen Filii Deus sit in una pariter natura divinitatis?
In hoc ergo nomine evidenter paraclitus venit.
Ideo per singulas personas secundum substantiam
naturae Trinitatis unitum nomen est tibi declaratum.
Isaias sanctus haec approbans dixit: Descendit Spiritus a Deo, et eduxit eos; sic eduxisti
populum tuum facere tibi nomen gloriae
[(Isa. LXIII)]
.
Sed et ipse idem indicat: Et irritaverunt Spiritum
sanctum, et conversus est illis ad inimicitiam, Dominus
ipse expugnavit eos, et rememoratus est dierum
aeternorum, qui eduxit de terra pastorem ovium.
Et subjunxit: Ubi est qui posuit in illis Spiritum
suum? Vides ergo de unito naturae deitatis nomine
gloriam Patris et Filii esse hunc Dominum Spiritum
sanctum, qui eduxit Filios Israel de terra Aegypti,
sicut Propheta dicit: Sic eduxisti populum tuum facere
tibi nomen gloriae, qui conversus est filiis Israel
ad inimicitiam [(Exod. XIII)]
. »
CAP. V.
Item idem in eodem libro: Quod Spiritus sanctus
mittitur a Patre simul et a Filio. « Sed et si Spiritus
paraclitus in suo nomine tantum venisset, quod dicitur
Spiritus paraclitus, et non in unita substantia
Patris et Filii quod nominatur Deus, jam proprium
ejus in persona esse videretur, et non secundum
unitam naturae deitatis in utrisque. Ut tantum
unusquisque nomina singula in personis ostenderet,
deitatis autem unitum nomen non indicaret. Porro in
hoc unito nomine deitatis Patris, venit verus Filius, in
quo dicitur Deus, in quo claritatis nomen est cum
Patre. In cujus naturae nomine venit et Spiritus paraclitus,
quia in hac ipsa sacrosancta Trinitate hoc
nomen substantialiter sive uniter consistit, sicut superius
praedixi Patrem de Filio suo indicantem: Nomen
meum est in illo [(Exod. XXIII, 19)]
. Et Filium haec
dicta confirmantem: Ego veni in nomine Patris mei,
et non me recepistis. Cum autem alius venerit in nomine
suo, eum recipietis [(Joan. XIV, 26)]
. Sed
et de Spiritu sancto ipsum rursum repetentem: Quem mittet Pater meus in nomine meo.
Et deinceps
eum de nomine suo audi discipulos hortantem: Omnia
quaecunque petieritis a Patre in nomine meo, dabit
vobis [(Marc. XI)]
. Sed et apostolum Paulum eadem
testantem: Sed abluti estis, sed sanctificati estis
in nomine Domini nostri Jesu Christi, et Spiritu Dei
nostri [(I Cor. VI)]
. Audi Isaiam de unito nomine gloriae
sancti Spiritus declarantem: Descendit Spiritus