PL 121, col. 694
Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne
a Deo, et eduxit eos: sic eduxisti populum tuum facere
tibi nomen gloriae. Disce jam unitum nomen
esse in natura divinae Trinitatis. »
CAP. VI.
Idem ipse in eodem libro, quod Spiritus paraclitus
a Patre simul mittatur et a Filio, sic proclamat:
« In hoc sane alius est Pater in persona, qui veregenuit,
et in hoc alter est Filius a Patre in persona,
qui vere ab eo genitus est; sed et in hoc
alter est in persona Spiritus hic principalis paraclitus
a Patre et Filio, qui in Pentecoste in apostolos
effusus est. Et ideo haec sigillatim dicta memento,
ut nomina singula in personis essent distincta. Vides
quia alter ab altero, sive alius ab alio in persona
tantum differt, et non in plenitudine divinitatis
οὐσίας,
sicut ipse Dominus ait: Alius est qui testimonium
perhibet mihi, qui me misit Pater [(Joan. V)]
.
Sed et alio in loco idem ipse personam
sancti Spiritus indicat: Rogabo Patrem meum, et
alium paraclitum mittet vobis [(ibid., 14)]
. Scito
alium ab alio, sive alterum ab altero in persona tantum
differre, et non in unita plenitudine divinitatis
usiae. »
CAP. VII.
Item idem in eodem libro, de communi missione
Spiritus sancti a Patre et Filio ita fatur: « Ergo si
Filius in nomine Patris venit, et Spiritus paraclitus
in nomine Filii venit, sicut Filius de eo testatur: Quem mittet Pater in nomine meo
[(Joan. XIV, 26)]
,
non tibi videtur, quia duplex et hic contineatur intellectus,
id est ut in nomine personarum tantum sit
distinctio, in deitate autem nulla sit discretio? »
CAP. VIII.
Item idem ipse in praesenti libro: Quod Spiritus
sanctus a Deo Patre mittatur, simul et a Dei Filio;
et quod unita potestas in eis sit, ita inquit: « Nam de
persona Spiritus sancti Filius testatur, dicens: Quem
mittet Pater in nomine meo [(Ibid.)]
. Vides Filium in
hoc nomine venisse, quod et in deitate Patris uniter
esse ostenditur. Et Spiritum sanctum in hoc nomine
venisse indicatur: apostolos autem missos fuisse, ut
baptizarent omnes gentes in unito vel communi nomine
deitatis, quod est naturae invisibilis sancti Spiritus,
sicut scriptum est: Nolite contristare Spiritum
sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis
vestrae [(Gal. IV, 30)]
. Vel hoc: Et omnes unum Spiritum
potavimus [(I Cor. XII, 13)]
. Sive unitatis nomen
baptismo operante suscipe dicentis: Et vos eritis
mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens [(II
Cor. VI, 18)]
. Vel hoc accipe: Ex Deo nati sunt [(Joan.
I, 13)]
. Necnon: Et baptizetur unusquisque vestrum
in nomine Jesu Christi [(Act. II, 38)]
. Et in alio loco Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini
Jesu Christi, et Spiritu Dei nostri
[(I Cor. VI, 11)]
. Sed
et quod ex Deo natus est, Joannes testatur: In sua