PL 121, col. 698

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

Spiritus sanctus a Patre et Filio quasi una procedat
flamma, egregie paucis verbis ita concludit. « Quomodo
ergo duo ligna conjuncta missa in fornacem
ignis, et de duobus lignis procedit flamma inseparabilis,
sic de Patris et Filii virtute procedit Spiritus
sanctus, ipsam virtutem deitatis habens. Sicut beatissimus
Paulus posuit dicens: Mediator Dei et hominum
homo Christus Jesus [(I Tim. II, 5)]
; non Deus
Dei mediator. Unum enim est, usque ad Trinitatem. »
CAP. XVI.
Item idem ipse in libro VIII de Trinitate et de
Spiritu sancto, sic dicit: « Significanter vero Dominus
et alium paracletum esse dixit Spiritum sanctum,
quoniam ipse paracletus est, sicut Joannes in Epistola

sua ait: Haec vobis scripsi ut non peccetis. Quod
si peccaverimus, paracletum habemus ad Patrem Jesum
Christum, et ipse propitiatio est pro peccatis nostris.
Ut doceremur Spiritus cum Filio aequalilatem. »
CAP. XVII.
Item idem in eodem libro: Quod Spiritus sanctus
sit Spiritus Domini Jesu, ita inquit: « Sicut Pater
suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult
vivificat: ad Romanos dicit: Si Spiritus ejus qui suscitavit
Jesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit
Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora
vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis [(Rom. VIII, 11)]
.
»
CAP. XVIII.

Item in eodem libro: Quod Spiritus sanctus inspiratio
sit Patris et Filii, insuper et Filius sit fons Spiritus
sancti; quocirca comprehenditur procedere et a
Filio. « Sapientia Salomonis in Proverbiis ita exsequitur: Lux Domini spiratio est hominum, qui scrutatur
interna ventris
[(Prov. XX, 27)]
. Et manifestum
est quia Spiritus omnia scrutatur, quemadmodum
scribit Paulus; et quod a principio formato Adam in
faciem ejus spirasset Deus Spiritum sanctum, sicut
Moyses ait: Et spiravit Deus in faciem Adae inspirationem
vitae, et factus est homo in animam viventem [(Gen. II, 7)]
.
Neque id quod spiratum est a Domino,
anima est, secundum fabulatores Judaeos: alioqui

quomodo hoc quod a se spiratum est, Deus igni
aeterno condemnat? Sed vivificans Spiritus est, de
quo et Paulus ait: Spiritus vero vivificat [(Joan. VI,
24)]
; et: Spiravit Deus in faciem ejus inspirationem
vitae, et factus est homo in animam viventem. Itaque
Spiritus sanctus est spiritus vitae, a quo excidentes
nonnulli viventes mortui sunt, sicut Paulus scribit: Nam quae in deliciis est,
ait, vivens mortua est (I Tim.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.