PL 121, col. 699

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

V, 6). Alioqui quomodo audiendus est Salomon dicens: Lux Domini spiratio est hominum, qui scrutatur
interna ventris:
si animas hominum lumen Dei
esse dicitis, nisi Spiritum sanctum lumen Dei esse
credatis, dicente Moyse: Spiravit Deus in faciem
Adae spiraculum vitae. Et Filius Dei: Ego sum vita.
Sed et sapientia Salomonis introducentem Salvatorem
dicit: Ecce proferam vobis meae aspirationis professionem [(Prov. I, 23)]
;
sic enim in Proverbiis ait: Sapientia
in exitu canetur, in plateis vero fiducialiter aget, portis
autem potentium assistet, in muris quoque civitatis
confidenter aget. Quanto tempore obtinent prudentes
justitiam, et non erubescent: imprudentes autem
contumeliae cum sint cupidi et impii effecti, odio habuerunt
sensum, et obnoxii facti sunt increpationibus.

Ecce proferam vobis meae aspirationis professionem,
docebo vos meum sermonem [(Prov. I, 23)]
. Et Isaias
Spiritus sancti promissionem praedicans, sic ait: Dixit Dominus, qui coelum fecit et affixit eum; qui
solidavit terram et quae in ea sunt: qui dat spirationem
populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam [(Isa. XLII, 5, sec. LXX)]
.
Dicite qui est populus qui
accepit spirationem: nunquid et hic spirationem
animam esse dicitis, et dabitis sine anima populum
super terram constitisse? Sed non est: profectionem
namque Spiritus sancti praedicans propheta
haec ait. Denique completam professionem super
fideles qui fuerant sub illo tempore scripsit Lucas: Et cum complerentur dies quinquagesimae, erant pariter
omnes in unum, et factus est subito sonus e coelo,

tanquam Spiritus sanctus vehemens ferretur, implens
totam domum ubi erant sedentes; et visae sunt eis divisae
linguae tanquam ignis, et sedit super unumquemque
eorum: et coeperunt loqui variis linguis, prout
Spiritus dabat pronuntiare eis
[(Act. II, 1)]
. Simili
modo magnus ille Job adversus amicos suos, cum
essent Spiritu sancto privati, et nihil verum dicerent,
neque opinarentur se ante Deum loqui: aiebat ergo
Job: Nonne ante Deum loquimini? Et rursum: Cui
annuntiastis verba? Spiratio vero cujus est quae procedit
a te? [(Job XXVI, 4.)]
Ex quibus unus magna
loquens dicebat: Spiritus est qui mortalibus intercedit:
spiratio vero omnipotentiae est, quae me docet [(Job. VIII, 27.)]
Omnipotens autem Filius Dei, de quo
Zacharias ait: Propterea sic dicit Dominus omnipotens:

Post gloriam misit me super gentes [(Zach. II,
8)]
. Igitur Salomone dicente: Lux Domini spiratio est
hominum [(Prov. XX, 27)]
. Et a Moyse instructi: Spiravit
Dominus in faciem Adae spirationem vitae, et
factus est in animam viventem [(Gen. II, 7)]
; audientes
vero et Salvatorem dicentem: Ego sum vita [(Joan.
XI, 25)]
, et Paulum scribentem: Lex enim Spiritus
vitae [(Rom. VIII, 2)]
; et rursum: Misit Deus Spiritum
Filii sui in corda nostra [(Gal. IV, 6)]
: videntes autem
etiam Unigenitum insufflantem in faciem apostolorum
et dicentem: Accipite Spiritum sanctum [(Joan.
XX, 22)]
; spirationem igitur Filii in propria vita et
substantia manente Spiritum esse doceamur. Et neque
genitum, neque creatum esse a Filio sapiamus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.