PL 121, col. 700

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

nequaquam genitum Filium credamus esse Spiritum,
et quod Dominus sit verbum Filii: genitum vero a
Deo verbum suum in propria vita et substantia permanens
cum sit vita Filius Dei. Propterea vero non
est genitus ab eo Spiritus, quia non est verbum ejus.
Creatum vero dicere Spiritum, absit. Verumtamen
spirationem Filii Dei eum et a sanctis Scripturis docti
sumus, et fontem spiritus, et filium Dei dicimus
audientem Filium: Quia duo nequam fecit populus
iste. Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt
sibi lacus contritos, qui non potuerunt aquam
portare [(Jer. II, 13)]
. Aqua viva Spiritus sanctus est,
sicut Joannes docuit, Salvatore dicente ad Samaritanam
mulierem: Si scires donum Dei, et quis est
qui tibi dicit: Da mihi bibere, tu utique petisses, et

dedisset tibi aquam vivam [(Joan. IV, 10)]
; et rursum: Quicunque biberit ex aqua quam ei dabo, non sitiet
in aeternum
[(Ibid. 13)]
. Et in medio templi clamat: Si quis sitit, veniat ad me et bibat: qui credit
in me, sicut dixit Scriptura, flumina de ventre ejus
fluent aquae vivae
[(Joan. VII, 37)]
. Et interpretatus est
sic: Hoc autem dicebat de Spiritu sancto, quem accepturi
erant qui credituri erant in eum [(Joan. XXXIX)]
.
Ita etiam et Isaias Dominum dixisse ait: Quia ego
dabo in siti aquam his qui in sicco iter fecerunt; et
ponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones
meas super filios tuos, et orietur tanquam in
aqua fenum, et velut salix inter fluxus aquae [(Isa.
XLIV, 3, 4 sec. LXX)]
. Ergo manifeste in Scripturis
sanctis profitentibus aquam vivam Spiritum sanctum

esse cognovimus. Dominus se fontem Spiritus esse
dixit, sic: Me dereliquerunt fontem aquae vivae [(Jer.
II, 13)]
; sicut David canit in Psalmo XXXV [(v. 10)] ,
dicens ad Dominum: Quia apud te fons vitae. Igitur
praeter Dominum ostende alium fontem esse vitae,
qui apud eum sit. Non enim dixit, quia tu es fons
vitae, sed quia apud te fons vitae est. Est vero apud
Deum, et est Filius fons existens Spiritus, de quo
Paulus ad Romanos scribit: Spiritus vero vitae propter
justitiam [(Rom. VIII, 10)]
, ita non alienum, sed
proprium Patris esse eum dicit. Nam cum professus
fuisset, quia apud te est fons vitae, adjunxit: In lumine
tuo videbimus lumen [(Psal. XXXV)]
, id est in
Filio tuo videbimus Spiritum. Necnon etiam in nomine
virtutis Dei appellatus Spiritus, et virtus, et

sapientia esse monstratur. Audivimus enim Salvatorem
in Evangelio dicentem discipulis suis missurum
esse Spiritum sanctum, qui dicit: Ecce ego praemittam
promissionem Patris mei super vos. Vos vero
sedete in civitate, donec induamini ex alto virtute [(Luc.
XXIV, 49)]
. In Actibus vero apostolorum idem Dominus
ait: Sed accipietis virtutem superveniente super
vos Spiritu sancto [(Act. I, 8)]
. Hoc quoque impletum
esse comperimus sub die Quinquagesimae consummatae.
Aut ergo virtutem Dei Spiritum esse profitemini,
aut sicut Sabellius paracletum, cum sit virtus
Dei, eumdem Filium esse praedicate. Et audientes
Paulum dicentem: Spiritus vero vitae propter justitiam:
fontem iterum Spiritus instruimur esse Filium.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.