PL 121, col. 707

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus
Altissimi obumbrabit tibi
[(Luc. I, 34)]
. Et ipse Dominus
promittens eum discipulis ait: Vos autem
sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex
alto [(Luc. XXIV, 49)]
. Et iterum: Accipietis, inquit, virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis
mihi testes
[(Act. I, 6)]
. »
CAP. XXXVI.
Item sanctus Augustinus in libro XIII de Civitate Dei [(cap. 24)] :
Quod Spiritus sanctus Patris sit et Unigeniti,
et unus amborum. Quod cum ita sit, non est
dubium Spiritum sanctum procedere ab utroque.
« Quapropter in eo quod Dominus fecit quando insufflavit,
dicens: Accipite Spiritum sanctum: nimirum
in hoc intelligi voluit, quod Spiritus sanctus

non tantum sit Patris, verum etiam ipsius Unigeniti
Spiritus. Idem ipse est quippe Spiritus et Patris et
Filii, et cum quo est Trinitas Pater et Filius et Spiritus
sanctus, non creatura, sed Creator. Neque
enim flatus ille corporeus de carnis ore procedens
substantia erat Spiritus sancti atque natura, sed
potius significatio, qua intelligeremus, ut dixi, Spiritum
sanctum Patri esse Filioque communem,
quia non sunt eis singuli sed unus amborum
est. »
CAP. XXXVII.
Item idem in libro primo de Trinitate quae Deus
est: Quod Spiritus sanctus et Patris et Filii sit, et
Patri et Filio coaequalis, consubstantialis et coaeternus,

sic docet: « Omnes quos legere potui qui ante
me scripserunt de Trinitate, quae Deus est, divinorum
librorum veterum et novorum catholici tractatores,
hoc intenderunt secundum Scripturas docere,
quod Pater, Filius, et Spiritus sanctus unius substantiae
inseparabili aequalitate divinam insinuent
unitatem. Ideoque non tres dii, sed unus Deus,
quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non
sit qui Pater est, Filiusque a Patre sit genitus, et
ideo Pater non sit qui Filius est; Spiritusque sanctus
nec Pater sit nec Filius, sed tantum Patris et
Filii Spiritus, etiam Patri et Filio ipse coaequalis, et
ad Trinitatis pertinens unitatem. »
CAP. XXXVIII.
Item idem in eodem libro: Quod Spiritus sanctus

inseparabiliter Patris et Filii sit; quod cum ita sit,
magnae dementiae est illum a Patre et Filio procedere
non profiteri. « Denique propter ipsam inseparabilitatem
sufficienter aliquando nominatur, vel
Pater solus vel Filius solus adimpleturus nos laetitia
cum vultu suo. Nec inde separatur utriusque Spiritus,
id est Patris et Filii Spiritus: qui Spiritus
proprie dicitur Spiritus veritatis, quem hic mundus
accipere non potest [(Joan. XIV, 17)] . Hoc est enim
plenum gaudium nostrum, quo amplius non est, frui
Trinitate Deo, ad cujus imaginem facti sumus. Propter
hoc aliquando ita loquitur de Spiritu sancto,
tanquam solus ipse sufficiat ad beatitudinem nostram.
Et ideo solus sufficit, quia separari a Patre

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.