PL 121, col. 708

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

et Filio non potest; sicut Pater solus sufficit, quia
separari a Filio et Spiritu sancto non potest: et
Filius ideo sufficit solus, quia separari a Patre et
Spiritu sancto non potest. »
CAP. XXXIX.
Item idem in libro tertio de Trinitate: Quod sanctus
Spiritus a Patre et Filio sit missus. « Cum enim
ad id ventum esset, ut vellemus ostendere, non ideo
minorem Patre Filium, quia ille misit, hic missus
est; nec ideo minorem utroque Spiritum sanctum,
quia et ab illo et ab illo missus in Evangelio legitur,
suscepimus hoc quaerere, cum illuc missus sit
Filius ubi erat, quia in hunc mundum venit, et in
hoc mundo erat: cum illuc etiam Spiritus sanctus,
ubi et ipse erat, quoniam Spiritus Domini replevit

orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam
habet vocis [(Sap. I, 7)]
. »
CAP. XL.
Item idem in libro quarto ejusdem [(cap. XX)] operis
aperte docet, quod Spiritus sanctus procedit a
Filio, sicut et a Patre. « Pater cum ex tempore a
quoquam cognoscitur, non dicitur missus. Non enim
habet de quo sit, aut ex quo procedat. Sapientia
quippe dicit: Ego ex ore Altissimi prodii [(Eccli.
XXIV, 5)]
. Et de Spiritu sancto dicimus: A Patre procedit.
Pater vero a nullo, etc., usque ad, operatur
omnia in omnibus. »
CAP. XLI.
Item idem in libro sexto de Trinitate, quod Spiritus
sanctus sit Filii Patrisque suavitas: unde qui
negat eum ab utroque, consequens est ut neget suavitatem
a Patre Filioque procedere. « Illa ergo dilectio,
delectatio, felicitas vel beatitudo, si tamen aliqua
humana voce digne dicitur, usus ab illo appellatus
est, et est in Trinitate Spiritus sanctus non genitus,
sed genitoris genitique suavitas, ingeniti largitate
atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu
earum, ut ordinem suum teneant, et locis suis acquiescant.
Haec igitur omnia quae arte divina facta
sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt, et speciem
et ordinem. Quidquid enim horum est, et
unum aliquid est. »
CAP. XLII.
Item idem in libro XV de sancta Trinitate [(cap.
17)] : Quod sanctus Spiritus procedat a Patre et Filio.
« Nescio cur non sicut sapientia et Pater dicatur et
Filius et Spiritus sanctus, et simul omnes non tres,
sed una sapientia, etc., usque ad, Trinitatis ista
distinctio. »
CAP. XLIII.
Item idem in eodem libro [(cap. 26)] : « Deinde in
illa summa Trinitate, quae Deus est, intervalla temporum
nulla sunt, per quae possit ostendi, aut saltem
requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius,
et postea de ambobus processerit Spiritus sanctus,
etc., usque ad, propter dilectionem Dei. »
CAP. XLIV.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.