PL 121, col. 710

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

ante esset, hoc esset principium? Si ergo Pater ante
principium est; ante se ipsum est; quia et ipse principium
est. Quid est autem: In principio erat Verbum [(Joan. I, 1)]
,
nisi in Patre erat Filius? Et ipse
Filius interrogatus a Judaeis quis esset, respondit: Principium qui et loquor vobis
[(Joan. VIII, 24)]
. Pater
ergo principium non de principio, Filius principium
de principio. Sed utrumque simul, non duo, sed
unum principium. Sicut Pater Deus et Filius Deus,
ambo autem simul, non duo dii sed unus Deus. Nec
Spiritum sanctum de utroque procedentem negabo
esse principium, sed tria haec simul sicut unum
Deum, ita unum dico esse principium. »
CAP. XLVIII.
Item idem in eodem libro: « Quaeris a me: si de

substantia Patris est Filius, de substantia Patris est
etiam Spiritus sanctus, cur unus Filius sit, et alius
non sit Filius? Ecce respondeo, sive capias, sive
non capias. De Patre est Filius, de Patre est Spiritus
sanctus, etc., usque ad, sed inde est unde procedit. »
CAP. XLIX.
Item S. Augustinus, in libro de Incarnatione Domini:
« Spiritum quoque sanctum non ingenitum
neque genitum, sed ex Patre Filioque procedentem,
eo quod Patris et Filii sit Spiritus, et ipse consubstantialis
et coaeternus ambobus, nec alium fuisse
Spiritum sanctum quem insufflans dedit, et alium
quem post ascensionem suam misit. Unus enim Spiritus
Dei, Spiritus Patris et Filii, Spiritus sanctus,
idem Deus qui operatur omnia in omnibus. Ita ut

perfecta credatur Trinitas propter proprietatem personarum,
et unus Deus propter inseparabilem Trinitatem. »
CAP. L.
Item S. Augustinus, in libro Expositionis fidei
ad Petrum: « Sicut ergo nec Filius posterior aut
minor est Patre, ita nec Spiritus sanctus posterior
aut minor est Filio, etc., usque ad, Graeci οὐσίαν
vocant. »
CAP. LI.
Item idem in eodem opere post pauca: « In
illa igitur sancta Trinitate, quod ideo a nobis repetitur,
ut vestro cordi tenacius infigatur, unus est
Pater qui solus essentialiter de seipso unum Filium

genuit, et unus Filius, qui de uno Patre solus est
essentialiter natus; et unus Spiritus sanctus, qui
solus essentialiter de Patre Filioque procedit. Hoc
autem totum una persona non posset, id est et gignere
se, et nasci de se, et procedere de se. Quia
igitur aliud est genuisse quam natum esse, aliudque
procedere quam genuisse vel natum esse, manifestum
est, quoniam alius est Pater, alius est Filius,
alius est Spiritus sanctus. »
CAP. LII.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.