PL 121, col. 711

Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne

Item idem in eodem opere [(cap. 2)] : « Neque enim
in illa Trinitate proprium esset solius Patris, quod
non est natus ipse, sed unum Filium genuit; neque
enim proprium solius Filii, quod non genuit ipse,
sed Patris essentia natus est: neque enim proprium
Spiritus sancti, quod nec natus ipse nec genuit, sed
solus de Patre Filioque incommutabili aeternitate
procedit. »
CAP. LIII.
Item idem in ipso opere post pauca [(cap. 11)] :
« Firmissime et nullatenus dubites eumdem Spiritum
sanctum qui Patris et Filii unus Spiritus est, de
Patre et Filio procedere, etc., usque ad, quia de
ejus ore procedit. »
CAP. LIV.

Hormisdas papa Romanae Ecclesiae: Quod Spiritus
sanctus a Patre Filioque procedit, sic dicit in epistola
quam ad Justinum imperatorem misit adversus Nestorii
et Eutychetis blasphemias [(Epist. LXXVI)] :
« Adoremus Patrem et Filium et Spiritum sanctum,
indistinctam distincte, incomprehensibilem et inenarrabilem
substantiam Trinitatis: ubi esti admittat
numerum ratio personarum, unitas tamen non
admittit essentiae separationem. Ita tamen ut servemus
divinae propria unicuique personae, ut ne
personis divinitatis singularitas denegetur, nec ad
essentiam hoc quod est proprium nominum transferatur.
Magnum est, sanctum et incomprehensibile
mysterium Trinitatis, Deus Pater, Deus Filius, Deus

Spiritus sanctus, Trinitas indivisa; et tamen notum
est quia proprium est Patris generare Filium, proprium
Filii Dei, ut ex Patre Patri nasceretur aequalis,
proprium Spiritus sancti ut de Patre et Filio
procederet sub una substantia deitatis. »
CAP. LV.
Leo, papa Romanae Ecclesiae: Quod Spiritus sanctus
a Patre Filioque procedat, sic dicit in epistola
quam misit ad Turibium Asturicensem episcopum [(epist. 93, c. 1)] :
« Primo itaque capitulo demonstratur,
quam impie de Trinitate divina sentiant, qui
Patris et Filii et Spiritus sancti unam atque eamdem
asserunt esse personam, tanquam idem nunc
Pater, nunc Filius, nunc Spiritus sanctus nominetur;

nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius
qui de utroque procedit, et singularis unitas in tribus
quidem vocabulis, sed non in tribus sit accipienda
personis. Quod blasphemiae genus de Sabellii opinione
sumpserunt. »
CAP. LVI.
Gregorius, papa Romanae Ecclesiae: Quod Spiritus
sanctus a Patre Filioque procedat, in homilia 26 sic
dicit: « Itaque dicitur: Sicut misit me Pater, et ego
mitto vos [(Joan. XX, 21)]
, id est ea charitate vos diligo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.