PL 121, col. 713
Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne
non habent singulas propriasque personas. Imago
quippe est ista non nata, sed facta; non genita, sed
creata. Ad hoc utique, ut sicut in ista una imagine
invenitur quaedam discretio vocabulorum, sic in
illa una divinitate cognoscatur discretio personarum;
et naturalis unitas ostendat unum Deum esse Patrem
et Filium, et Spiritum sanctum; personarum
vero proprietas demonstret alium esse Patrem,
alium Filium, alium Spiritum sanctum. Alium autem
Patrem, non eo quod Deus est, sed eo quod Pater
est; et alium Filium, non eo quod Deus est, sed eo
quod Filius est; alium quoque Spiritum sanctum,
non eo quod Deus est, sed eo quod et Patris et Filii
Spiritus est. Alium ergo Patrem, quia genuit; alium
Filium, quia de Patre natus est; et alium Spiritum,
quia de Patre Filioque procedit. Non tamen alium
Deum Patrem, et alium Deum Filium, et alium
Deum Spiritum sanctum; sed unum Deum Patrem,
et Filium, et Spiritum sanctum. Non enim confundit
unitas Trinitatem, nec Trinitas separat unitatem;
quia quod in personarum proprietate discernitur,
hoc unum naturaliter essentiae unius communione
monstratur. »
CAP. LXII.
Item idem in libro VII ejusdem operis: « Non
enim loquetur a semetipso; sed quaecunque audiet
loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille
me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit
vobis [(Joan. XVI, 13)]
. Ecce primum ostendit non esse
alia Spiritus sancti, quam quae sunt Filii. Deinde ut
ostenderet omnia sua esse quae Patris sunt, adjecit: Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt: propterea
dixi, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
Illud
igitur primitus attendamus quod ait: Non enim loquetur
a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur.
Quis autem comprehendat qualis sit illius simplicis
naturae locutio, vel qualis auditio, ubi non est aliud
audire quam esse? Audit itaque Spiritus sanctus
quaecunque Pater et Filius dicit, et haec eadem similiter
facit. In illa enim natura, ubi est summa et
vera simplicitas, in eo Filius videt quod Pater facit,
Spiritus sanctus audit quod cum Patre Filius dicit,
quia communione naturalis essentiae, et Filius de
Patre natus exstitit, et Spiritus sanctus de Patre Filioque
procedit. Hoc igitur est Spiritui sancto audire,
quod est de natura Patris Filiique procedere:
et hoc est loqui, quod est per gratiam nostris cordibus
ineffabiliter intimare. »
CAP. LXIII.
Item idem in eodem libro: « Et non rapit eas quisquam
de manu mea. Pater meus quod dedit mihi,
majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu
Patris mei. Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 28)]
.
Haec est ergo vox quam oves ejus audiunt: quae scilicet
in eo quod nemo rapit de manu Filii, neque
de manu Patris, unam virtutem Filii et Patris intelligunt;
et audientes ab eo quia ipse et Pater unum
sunt, unitatem veram in Patre et Filio essentiae naturalis