PL 121, col. 714
Liber adversus Graecos (Aeneas Parisiensis), J. P. Migne
agnoscunt. Haec est vox Filii, haec est locutio
Spiritus sancti, quia de natura Patris natus est Filius,
et exinde procedit Spiritus sanctus. Hoc etiam a
Patre et Filio Spiritus sanctus audit, quia de Patre
et Filio communis divinitatis aequalitate procedit.
Non ergo Spiritus sanctus loquitur a seipso, quia
non est a seipso, sed de Patre et Filio habet naturalem
locutionem, unde naturaliter procedens habet
originis veritatem. Ad hoc utique pertinet quod ait: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit
vobis. Omnia quae habet Pater mea sunt: propterea
dixi, quia de meo accipiet.
Quam bene veritatem
doctrinae suae veritas ipsa servavit! Si enim hoc
non dixisset, quasi suum esse tantum Spiritum
ostendisset; sed dicens: Omnia quae habet Pater
mea sunt: propterea dixi, quia de meo accipiet, ipsum
Spiritum sanctum unum esse ostendit et Patris et
suum. Cujus intelligentia dicens: Paracletus autem
Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo,
ille vos docebit omnia quaecunque dixero vobis. Pater
mittit, sed in nomine Filii mittit: Spiritus missus a
Patre docet, sed Filius dicit. Hoc etiam illo demonstratur
loco, ubi Dominus dicit: Cum autem venerit
Paraclitus quem ego mittam in vos a Patre, Spiritum
veritatis, qui a Patre procedit. Ecce hic paracletum
quem mittit Pater in nomine Filii, ipsum mittit Filius
a Patre: mittit autem a Patre Spiritum veritatis.
Mittit ergo a Patre Spiritum suum, quia ipse est veritas;
mittit eum Pater in nomine Filii, quia unus
Spiritus est Patris et Filii. Mittit eum Filius a Patre,
quia sic procedit a Filio, sicut procedit a Patre.
Idem quoque Spiritus Patris, qui Spiritus est veritatis.
De Filio ergo accepit, et omnia quae habet
Pater, Filii sunt, quae Spiritus sanctus accepit:
quia non de solo Patre, nec de solo Filio, sed
simul de utroque procedit. Hoc autem vocabulum
processionis de Patre nulli creaturae invenitur indultum,
ut proprietas ista processionis solius esse
demonstretur essentiae naturalis. Legimus enim
Filium de Patre genitum, et quamvis in eo quod
unigenitus dicitur, in solo naturalis generatio demonstretur,
tamen propter gratiam adoptionis nos
quoque Deus Pater voluntarie genuit verbo veritatis.
Unigenitus igitur unus et solus est de Patris
essentia Filius natus; sed et nos per adoptionem
et filii Dei dicimur, et de Deo nati, beato Evangelista
dicente: Quotquot autem receperunt eum, dedit
eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in
nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate
viri, sed ex Deo nati sunt [(Joan. I, 12)]
. Cum ergo
nosset Dei filios, et de Deo genitos, et de Deo natos
divinis ostendatur eloquiis, processionis tamen de
Deo vocabulum nemo potest creaturae cuiquam docere
concessum. Quid ita, nisi quia unigenitum
Filium posset naturalis nativitas verum Deum ostendere,
eumque non adoptivum, nec diversae naturae,
sed consubstantialem Patri sine dubitatione monstrare.
Procedere autem de Deo ideo nulla creatura
dicitur, ut ille qui procedit de Patre et Filio, sic