PL 121, col. 995
De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne
« pro bona voluntate [(Phil. II, 13)] , » rectissime tanquam
vere divina, id est divinitus inspirata, et gesta,
et praescita, et praedestinata debent intelligi. Mala
vero opera ejusdem creaturae, quia ipsius tantummodo
sunt, et ex ejus vitio, non ex Dei voluntate,
vel operatione procedunt, praescita a Deo dici possunt,
praedestinata non possunt. » Quia ita est ille
certissime praescius omnium futurorum, et bonorum
scilicet et malorum, ut nunquam esse possit praedestinator,
sicut nec auctor malorum; praescivit itaque
Deus et praedestinavit rationalis creaturae suae omnia
bona, sicut Apostolus dicit: « Nam quos praescivit,
et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii
sui [(Rom. VIII, 29)] ; » et iterum: « Sed loquimur Dei
sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit
Deus ante saecula in gloriam nostram [(I Cor.
II, 7)] . » Mala vero opera et mala merita ejusdem
creaturae praescivit tantummodo, non praedestinavit:
sicut Psalmista ex persona humani generis inter labores
et pericula vitae mortalis gementis, et ad Deum
redire conantis, ipsi omnipotenti Deo humiliter confitetur,
dicens: « Intellexisti cogitationes meas de
longe, semitam meam et funiculum meum investigasti;
et omnes vias meas praevidisti [(Psal. CXXXVIII,
2)] . » Quid est enim « omnes vias meas praevidisti, »
nisi omnes vias meas, utique malas, non solum praesentes
vidisti, sed etiam futuras, antequam eas ambularem,
praevidisti? Cui etiam alio loco Scriptura
dicit: « Qui nosti omnia antequam fiant [(Dan. XIII,
42)] , » utique non solum bona, sed etiam mala.
CAPUT IV.
REGULA QUINTA. Praedestinatio Dei nulli necessitatem ad malum
imponit. Notent Calvinistae.
Quinta regula est divinae praescientiae et praedestinationis
quod « omnipotens Deus eadem praescientia
et praedestinatione sua ita quosdam malos in sua iniquitate
et impietate et praescierit perseveraturos, et ob
hoc juste praedestinaverit perituros, ut ex ipsa certa
praescientia et justa praedestinatione sua nulli necessitatem
imposuerit, ut malus esset et aliud esse non
posset. » Hoc enim si fecisset, quod absit de ejus
bonitate sentire, ipse esset utique auctor malorum,
quae suae potestatis violentia fieri compulisset. Quod
quam horrendae sit blasphemiae dicere vel cogitare,
omnis pius fidelis intelligit: suo ergo vitio impii et
iniqui in malis suis pertinaciter perseverant, non
aliquo Dei praejudicio, qui quotidie omnes ad poenitentiam
vocat, et ad salutem invitat, et conversis ad
se misericordiae suae sinum pandit, et incessanter
declinari a malis et fieri bona hortatur et admonet,
dicens: « Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI,