PL 121, col. 996

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

27); » et iterum: « Quaerite bonum et non malum
ut vivatis, et erit Dominus exercituum vobiscum,
sicut dixistis [(Amos. V, 14)] ; » et alio loco: « Convertimini
ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus
exercituum [(Zach. I, 3)] ; » et rursum in Psalmo:
« Laetetur cor quaerentium Dominum, quaerite Dominum
et confirmamini, quaerite faciem ejus semper [(Psal. CIV, 3)] .
» Unde et in ejus laudem digne canitur:
« Sperent in te omnes qui noverunt nomen
tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine [(Psal. IX, 11)] .
»
Non ergo ille tantae bonitatis et pietatis Pater quemquam
impellit aut compellit ad malum opus agendum
vel in malo opere permanendum; tamen vere
constringit et compellit judicio suo in malis perseverantes

ad justum supplicium luendum. Et ibi ergo
bonus, quia neminem vult malum esse; et hic
justus, quia nullum iniquum et impium permittit impunitum
esse: nusquam autem malus, qui malorum
tantummodo ultor, nunquam auctor existit. Hoc
enim nobis de illo Scriptura diligentissime commendat,
dicens: « Nemini mandavit impie agere, et nemini
dedit spatium peccandi [(Prov. XIX, 3)] ; » et iterum de his
qui putant se Deo impellente peccare: « Stultitia, inquit,
hominis supplantat gressus illius, et contra
Deum servet animo suo [(Prov. XXIX, 3)] . » Et alio loco:
« Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum
suorum constringitur [(Prov. V, 22)] . » Unde et
beatus Jacobus apostolus omnem fidelem ab hac insania
coercens et ad veram pietatis scientiam reducens
sollicite admonet, dicens: « Nemo, cum tentatur, dicat

quoniam a Deo tentatur; Deus enim intentator malorum
est, ipse autem neminem tentat: unusquisque
autem tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;
dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum:
peccatum vero cum consummatum fuerit, generat
mortem. » Igitur omnipotens Deus praescientia
sua erga reprobos praevidit, quod verum est: eos scilicet,
non suo impulsu, sed proprio vitio in impietatibus
perseveraturos. Praedestinatione sua statuit, et decrevit,
quod justum est, eosdem videlicet aeterno
supplicio perituros. Haec etenim mala, id est, non
ea quae ipsi volentes faciunt, sed quae pro malis factis
suis nolentes patientur, et praedestinavit illis
Deus justitia sua et omnino illaturus est justo judicio

suo. Qui verissime talibus comminatur, dicens:
« Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo
in eis [(Deut. XXXII, 23)] ; » et iterum: « Adducam
super eos mala, annum visitationis eorum [(Jer. XXXII, 12)] .
» [Reddet enim omnino Deus, ut beatus
Augustinus sincerissime et lucidissime docet, et
mala pro malis, quoniam justus est; et bona pro
malis, quoniam bonus est; et bona pro bonis, quoniam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.