PL 121, col. 997

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

bonus et justus est. Tantummodo mala pro bonis
non reddet, quoniam injustus non est. Reddit ergo
mala pro malis, poenam pro injustitia. Et reddit
bona pro malis, gratiam pro injustitia, et reddit bona
pro bonis, gratiam pro gratia.] Qui ergo haec audit,
quid habet unde conqueratur? Aut quid ei restat:
nisi ut terrore justi judicii Dei, quo perseverantes
in malis suis punire decrevit, ipse a malis corrigatur,
ne cum illis qui incorrigibiles permanent,
puniatur. Ita timor justi judicii Dei erga iniquos, et
impios puniendos, nemini omnino est noxius, sed
illis, qui per eum corriguntur verissime probatur
esse salubris.
CAPUT V. REGULA SEXTA. Ex re etiam sine verbis intelligenda in Scripturis praescientia et praedestinatio nulla bona opera ex nobis, sed ex Deo, ipsaque praedestinata [(Rom. VIII, 29)]
.

Sexta regula est divinae praescientiae et praedestinationis:
« Ut in divinis Scripturis nequaquam hoc
pueriliter quaeratur, vel exigatur, ut ibi solummodo
intelligatur divina praescientia, vel praedestinatio:
ubi haec ipsa nomina praescientiae, et praedestinationis,
expresse et proprie posita inveniuntur: sicut eo
loco, ubi Apostolus dicit: « Nam quos praescivit et
praedestinavit conformes fieri imaginis Filii divinae
sui. » Sed ubicunque res ipsa ejusdem praescientiae,
et praedestinationis certissime posita, legitur,
praescientiam, et praedestinationem ipsam intelligendam

esse minime dubitemus. » Nam si proprietates
ipsorum nominum requiramus nusquam in illis
testimoniis propheticis, quae pro ipsius praescientiae,
et praedestinationis commendatione in Epistola ad
Romanos assumit, et proponit Apostolus, vel praescientia,
vel praedestinatio nominatur; et tamen res
ipsa in eis tam clare, et perspicue demonstratur, ut
de ea nemini fidelium liceat dubitare.
Primum: Namque ipsorum testimoniorum est,
« Quia major serviet minori. » Secundum: « Jacob
dilexi, Esau autem odio habui [(Gen. XXV; Rom. IX, 13;
Mal. I)] . » Tertium: « Miserebor cui miserebor, et
misericordiam praestabo, cui misericors fuero [(Exod. XXXIII, 19)] .
» Quartum: « Dicit enim
Scriptura Pharaoni, quia in hoc ipsum excitavi

te, ut ostendam in te virtutem meam et annuntietur
nomen meum in universa terra [(Exod. IX,
16; Rom. IX, 17)] . » Et sic ex ordine caetera usque
ad eum locum ubi ait: « Conclusit enim Deus omnia
sub peccato, ut omnium misereatur [(Rom. XI,
32)] . » In quibus omnibus, ut dictum est, nusquam
nomen praescientiae, nusquam praedestinationis sonat.
Et tamen ipsa fidei religione compellimur credere
Apostolo haec omnia de praescientia et praedestinatione
utriusque partis tam electorum videlicet, quam
reproborum, illorum ad salutem, istorum ad damnationem
intelligenti atque docenti. Quae ille tanta
auctoritate et firmitate proponit, ut quidquid paulo
superius ante haec testimonio de aeterno Dei proposito,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.