PL 122, col. 994
De divisione naturae (Joannes Scotus Erigena), J. P. Migne
quod aliud illud, aliud quod natum est ex virgine,
suspensum in cruce, resuscitatum a mortuis, sed
ipsum de mortali in immortale, de animali in spirituale,
de terreno in caeleste mutatum. In talibus
corporibus humanae naturae numerositas ex secretis
suis sinibus, si non peccaret, pullularet. Inest
siquidem unicuique hominum occulta corporis sui
ratio, in quam resurrectionis tempore hoc terrenum
mortaleque mutabitur, et in qua angelicis corporibus
assimilabitur, quando homines aequales angelis erunt.
Nulla itaque ratio nobis obstat, ut non incunctanter
et credamus et intelligamus, Dominum nostrum Jesum
Christum in duabus suis naturis, in inseparabilem
suam substantiam adunatis, ubique esse, nullamque
sui partem ullo vel loco vel tempore, seu aliquo
modo, quo creatura definitur, circumscribi.
Totus enim Deus est totus ubique, totus super omne,
quod dicitur et intelligitur, exaltatus, totus in Patre,
et cum Patre unum effectus, totus Deus in toto homine,
et totus homo in toto Deo, rationibus utriusque
naturae in semetipsis permanentibus. Ac sic
ineffabiliter et supernaturaliter nostri capitis harmonia
coaptata est, in quam omnia membra ipsius
sibi invicem coadunata reversura sunt, quando occurrent
in virum perfectum, in plenitudinem aetatis
Christi, et unus in omnibus, et omnes in uno unum
et erit et apparebit, et erunt et apparebunt. Non
enim audiendi sunt, qui aliter putant accipiendum,
quod ait Apostolus: Donec occurramus omnes in unitatem
fidei et cognitionis Filii Dei, in virum perfectum,
in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Arbitrantur
quippe, hoc dictum fuisse de perfecta statura corporis
Christi tricesimo anno aetatis suae in carne,
in qua statura et aetate corporali omnes homines
resurrecturos conantur asserere, sive abortivi,
sive decrepiti, sive in quibuslibet incrementis decrementisve
corporalibus solvantur a corpore.
Quorum falsissima deliramenta ipsius Apostoli verba
manifestissime destruunt atque convincunt. Non
enim de incrementis Christi secundum carnem, quam
acceperat, seu mensura ejus, vel aetate, sed de
corpore ejus, quod est Ecclesia ejus, talia dicta
sunt. Cujus corporis, Ecclesiae videlicet, mensura et
perfectio et plenitudo aetatis spiritualis ipse est, qui
et caput perfectissimum et intellectuale est sui corporis
intellectualis, qui est finis omnium et consummatio.
Intuere Apostolum ad Ephesios dicentem: Omnia
dedit sub pedibus ejus, et eum dedit caput super
omnia membra Ecclesiae, quae est corpus ejus,
et plenitudo omnia in omnibus implentis. Et post aliquanta
iterum in eadem Epistola intuere, quibus
membris Christus corpus sibi aedificare voluit et acdificat: Ipse dedit,
inquit, quosdam quidem apostolos,
quosdam vero prophetas, quosdam evangelistas,