PL 123, col. 144
Vetus Romanum martyrologium (Auctores varii), J. P. Migne
Huic operi, ut dies martyrum verissime notarentur,
qui confusi in Kalendis satis inveniri solent,
adjuvit venerabile et perantiquum Martyrologium ab
urbe Roma Aquileiam cuidam sancto episcopo a
pontifice Romano directum, et mihi postmodum a
quodam religioso fratre aliquot diebus praestitum.
Quod ego diligenti cura transcriptum, positus apud
Ravennam, in capite hujus operis ponendum putavi.
Passiones autem sanctorum paulo longius, maxime
circa finem, Martyrologio huic insertas non mireris,
cum tibi ratio superius reddita, cum factum sit,
suffecerit. Ora tantum (impensissime obsecro) ut
meritis illorum consocier, quorum triumphos, etsi
minus quam debui, excolere optavi. Salutatus in
Christo vale.
MENSIS JANUARIUS HABET DIES XXX; LUNA, XXX.