PL 123, col. 143

Vetus Romanum martyrologium (Auctores varii), J. P. Migne

Ne putes me in hoc opere in vacuum laborasse,
et rem non necessariam exsecutum fuisse, breviter
tibi causam facti aperiam. Primum fuit imperium ac
jussio sanctorum virorum, ut supplerentur dies, qui
absque nominibus martyrum in Martyrologio (quod

venerabilis Flori studio in labore domini Bedae accreverat)
tantum notati erant. Deinde collecti undecunque
passionum codices animum in tantum suscitaverunt,
ut non solum praeteritas dierum festivitates,
verum et aliorum, qui per totum annum ibi notatim
positi erant, latius et paulo apertius describerem,
infirmioribus fratribus, et minus legere valentibus
serviens, ad laudem omnipotentis Dei; ut in memoriis
martyrum haberent compendiosam lectionem,
atque in parvo codicillo, quod multo labore alii per
plures codices exquirunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.