PL 124, col. 1136
Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne
fuerit. Jacebit profecto fluctuum elisione truncatus,
quisquis suae procacitatis fisus auctoramento, indocilem
ratis dexteram ingerit clavo. Sic unusquisque
in diversum imperitiae hamo inscinditur, si doctorum
favoribus minime adjuvetur. Ergo, beatissime
vir, quaeso, ut illa mihi culmen apicis tui imponat,
quae facile me posse perficere non dubitat. Si tamen
et in hoc opere, quidquid illepide aut infacete rustica
garrulitas digesserit, aequanimiter feras, aggrediar;
et faciam, quae paterna imperat ac jubet
auctoritas. Vale longum in tempus, domine semper
meus et apostolice papa. »
7.
His sollicita lectione decursis, tandemque relatu
assistentium hujusmodi opus penes nos nunquam
et nusquam paruisse comperiens, multa animositate
correptus, quod tantum opus frustra hominum notitiae
deperisset, per dies aliquot internis animi angoribus
carpebatur. Tandemque me, qui tum recens
scholis emerseram, convocato, dolorem aperit intestinum;
utque ei, si qua possem, ratione mederer,
importunius contestatur: scilicet ut, quod elaboratum
quondam in praefatis epistolis legerat, iterarem;
actusque Germani praecellentissimos a prosa in metrum,
desideriis illius satisfacturus, transfunderem.
Expavi (fateor) negotium, et supra vires esse reputans,
quod imponebatur, quoad potui, colla subduxi.
Objectu tandem regularis capituli addictus, quod
etiam impossibilia praecepta abbatis minime refugienda
praescribit, suscepi quidem (ut par erat) jubentis
imperium, quanquam nulla virium conscientia,
verum, ut institutio praemonet regularis, de
charitate confidens, et de adjutorio Dei obediens.
Vix primas operis partes attigeram: et (heu misera
humanae conditio sortis!) abbas ille meus, prope
diem futurus in orbe terrarum mirabilis, teneros
excedens artus, intempestiva saeculum morte deseruit.
Hic casus tam lugubris, tam acerbus omnia
mihi studia, omnes curas excusserat; nisi probabilis
illa sententia animo subvenisset; dolorem tempore
minui; quodque diuturnitas allatura esset, quae
maximos luctus vetustate tollit, id nos anteferre
consilio prudentiaque debere. Hac cogitatione animum
impuli, ut vivo morigeratus fueram, etiam
mortuo obsequi, inque defuncti gratiam, coepto
operi perfectionis pertinaciam admovere. Institi, ut
potui; et non invita Minerva, voluntati bonae laxas
permittens habenas, conceptos interdum luctus musarum
colludio, tanquam noti cujusdam medicaminis
arte, levabam.
8.
Confectum sane opus in publicum edere displicebat;
quod, cui illud destinarem specialiter, non