PL 124, col. 1137

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

satis animo deliberaveram. Diu cunctanti vos, Caesar
praecellentissime, vos, inquam, intestatae prolis haeres
proximus occurristi; ejus bona ad vos lege redierunt.
His animo subductis, ausus sum [ Cod. Lugd.
ausum coepi] hoc litterarum ad vestram majestatem
praemittere, quae sequentis operis continentiam, praestructo
rationis ordine, commendarent. Habe igitur
post funus dilectissimi filii haereditarium pignus, quo
et defuncti memoriam suaviter refricare, et integre
fidelis famuli devotionem advertere valeas; qui te
nullo modo passus sum extremi saltem muneris utilitate
fraudari.
9.
Confeci praeterea ex miraculis praecellentissimi
Germani opusculum aliud geminis distinctum libris;
in quo quia vestri tum nominis tum temporis mentio

frequentius agitur, vestrae nihilominus illud malui
celsitudini dedicatum [ al., dedicandum]. Accipe et

10.
Arternum specimen, decusque rerum,
Causarum series, origo lucis,
Naturae columen, paterque veri,
Fons et principium, bonique summa,
Hac te suppliciter canemus oda:
Oramus, capias ab ore munus.
O fecunda Τριὰς Μονάς que simplex,
Seu te distribuant, Ἕλληνας κατὰ,
Οὐσίαν Μίαν είς τρεῖς ὐποστάσεις;
Seu, sicut Latius fatetur orbis,
Μίαν ὑπόστασιν, Τρία πρόσωπα:
Idem semper es, idem [ Belfort., idem et] ipse constas,
Gignens, ingenitus, Pater vocaris.
Te Natum genitum σοφία plaudit:
Vivax Spiritus, ex utroque manas;
Personisque tribus sacramus unam,
Unam colligimus in his θεῶτεν;
Quae sic dicta placet, quod omne cernat;
Seu quod sic potius per omne currat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.