PL 124, col. 1139

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

Sunt quaecunque vigent; ad ipsum aeque
Tendunt omnia, tanquam ad quietem.
Ipsum πρωτότυπον, eumdem ipsum
Affirmant nihilum, plus ut stupescas;
Incomprehensibilis quod exstet omni
Naturae, superans νοερός λόγοστε:
Qui dum non capitur, nihil vocatur;
Apparet quoties θεωφανιις,
In quiddam ex nihilo venire fertur.
Scribunt, hoc nihilo creata cuncta.
Hinc est, quod tenebrae vocatur idem:
Ψαλμὶστης etenim sacer sic inquit:
Sicut sunt tenebrae, sic lumen ejus;
Optanti quoniam, sed haud valenti
Speclari, tenebrae putantur atrae;
Non accessibilem colitque lucem.
12. Cum se sic habeant fluenta veri,
Ultro concipias, subest necesse,
Nullis nos animis, lepore nullo,
De vero proprium bonoque summo
Praefinire Deo; nec esse promptum,
Qualis, quantus item, quis esse possit.
Oratu melius propinquiusque
Legabis animo si quid subornas:
Orari placidis vult ille verbis,
Largiri facilis, dedisse promptus.
His ergo modulis adito Patrem,
Patrem cum Genito, piumque Πνεῦμα:
Lux, et nostra salus, redemptioque,
Largitor φύσεως, χάριντε praesta,
Lumen glaucividas agens in umbras,
Caecis ἐμπυρίος reclude coelos.
Quondam θεσμοφόρον [legislatorem] Moysen tecum
Εἰς γνόφον Sinai sic indidisti.
Quaerentes valida juvato dextra,
Quando non potis est adire tete
Cuiquam, des nisi tu venire per te:
Ostendas faciem decet tamen te
His, qui nil aliud petunt, nisi te:

14.
Si te perliquido tuemur ore,
Nec ludunt insomnia mentem,
Non illud tulerim, libelle, frustra,
Quod tanti popularia ducis;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.