PL 124, col. 1140

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

Nam nec hoc [ B., Namque hoc nec] poterunt, nisi sit ex te.
Nubes rumpe, malasque φαντασίας
Quis mentis acies reverberata,
Pure non sinitur Deum tueri,
Ceu se invisibilem videre praestat
His, qui lucifluum sitire fontem
Noverunt, requiem, suumque finem.
13. Quod restat siquidem, quod instat, inquam,
Praesentes operas tui indigentes
Componat, petimus; faveasque voto,
Et sensus cumules, et ora solvas;
Ut mutis liquidae fluant loquelae
Largiri solitus, nec impotenter.
Germano titulum parare laudis
Urget materies, amor coartat,
In te mirificus, puer Lothari;
Cui fas non fuerit negare quidquam,
Non os, non animum, nec illa certe,
Quae sunt officiis amica pulchris.
Id quo congrue, quo fiat decenter,
Et spes omnimodas, speique summam
In te conferimus, repertor artis,
Qua pectus hominis praeominatum
Scandit sidereos honore campos,
Distinctum beluis nitore mentis.
Non haec ob meriti beatitatem
Germani peto, sed per almitatem,
Si quid lucifluum peregit ille,
Quod laudi fuerit Patri superno;
Si vexilla tui secutus heros,
Oppressit rigidum severus hostem;
Si jejunia, si cruces iniquas,
Si noctes tulit idem inquietas;
Si non extimuit maris minaces,
Securus pelagi, subire fauces;
Si quidquid gladius, potestque flamma,
Contempsit patiens amore Christi.
ALLOCUTIO EJUSDEM AD LIBRUM, Δικώλῳ διστρόφῳ decursa.
Natalem latebram ut perosus, ultro
Insano oblectere tumultu.
Nonnihil miserum characterizant
Taedia secreti; nec amica

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.