PL 124, col. 1141

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

Quod semper studiis sigilla castis
Tantisper refugis: licet illam,
Quae fertur, Danaen ahena turris
Auripluo vix texit ab imbri.
Quid tam turmivomae juvant plateae?
Quid refluae dicacibus urbes?
Quem necdum tetigit littura; necdum,
Sordibus explosis, color auxit.
Si non insipidus deerrat augur:
O nimium passure pudoris!
Vulgant, Bucolicen labore trimo
Cultius explicuisse Maronem,
Septenis itidem polibant annis
Quadrifidam sudore Georgen.
Exin Aenedas in arma pulchros
Endecas ad limamque redegit.
Nec libras animo, quid ille; quid nos;
Quid potuit spes altera Romae;
Quid possit minimus minorum impar,
Nec minimos tamen inter habendus.
Et, ni proripias in ora vulgi,
Impatiens, clavemque recusas?
15. Invitum quatiunt severa vatem
Omina, terrificique sonores:
Virtus gnostica nec sinit volentem
Importunis parcere verbis:
Haec nolens capies, volens itemque:
His nos αν' τιλέγοντα subimus.
In vulgus venies, favente voto.
Pro, quanto jactabere fluctu!
Hic foedum spuet: hic, coacta nare,
Succinet infandumque inimicumque:

17. Celtica qua Medios exporgit Gallia tractus,
Quaque est vel terris, vel mitior illa colonis,
Urbem haud incelebrem Galli posuere priores,
Uberibus glebis et opimi munere Bacchi,
Ac praelabentis jucundis usibus amnis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.