PL 124, col. 1159

Vita S. Germani (Hericus Antissiodorensis), J. P. Migne

Quodque viatori patuerunt ostia justi,
Omnibus hospitii per largum praebuit usum;
Nemo est exceptus, perpessus nemo repulsam:
Collegit cunctos, struxit convivia cunctis:
Intulit ipse dapes, cunctisque unde unde refectis,
Esuriit solus. Quantum his dependere curae
Dilectusve fuit? Caperet tanquam omnia Christus
Officia, et membris tum praesentissimus esset;
Ille pedum sordes manibus depellere castis,
Osculaque extersis instanter figere plantis;
Id fecisse Deum, et fieri jussisse, peritus.
Invalidos mira semper pietate refecit;
Desperata diu, nec jam medicalia multis
Ulcera dum fovit, quoties a morte resumpsit?
Hic caecis oculus, pes idem denique claudis,
Pauperibusque pater: sic omnibus omnia factus,
Offecit nullis, certavit profore cunctis.
61. Cumque ipso tantum videas hoc tempore multos
Secretos a plebe loco, nulloque pudore,
Affectare animis itidem popularia laxis;
Hic vice conversa, raro quod contigit ulli,
In populis nitidam secreti munere vitam
Obtinuit. Quodque mirum; mundalia tractans,
Fallacis minime traxit contagia mundi.
O mirum! piceas quemquam contingere sordes,
Nec pice foedari. Mirum! quod conditus imis
Ignis eat sinibus, vestesque ferantur inustae.
62. Curarum permagna fuit, conducere semper
Ecclesiae, cui rector erat, quamque ordine miro
Augmentis sanctae componens relligionis,
Instituit duplici regna ad coelestia quosque
Ire via. Sunt perfectae feliciter ambae;

64.
Gyranti cuneos Christicolum quos humus extulit
Occurrit ratio cum vehemens, tum moderatior,
Lector pace tua, quam liceat prodere purius:
Nulli deterit haec officii magnificentiam.
Inspectes, alium muneribus dogmatis inclyti
Praepollere, alium pro meritis scandere sidera,
Hunc signis celebrem clarificat fama beatior,
Vix unum invenias cui semel haec omnia confluant.
Vulgant Hilarium septifidis artibus inclytum;
Martinus titulis signipotens astra reverberat;
Palmam sanctifici propositi Antonius tulit [ B. intulit]:
Clarus quisque sua laude nitet tempore perpeti.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.