PL 125, col. 475
De una et non trina deitate (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
coeperunt contendere quod sicut trinus
et unus Deus, ita trina et una Deitas et debeat et
catholice valeat dici, unde quique pro suo modulo
scriptitarunt. Inter quos et Ratramnus, Corbeiae monasterii
monachus, ex libris beatorum Hilarii et
Augustini, dicta eorumdem detruncando, et ad pravum
suum sensum incongrue inflectendo, sicut et
Macarium Antiochenum episcopum de quamplurimis
catholicorum libris fecisse in sexta synodo legimus,
ex hoc volumen quantitatis non modicae scribens ad
Hildegarium Meldensem episcopum compilavit. Cujus
perversam intelligentiam ipsa ejus collectio,
scriptis authenticis collata, mendacio redarguit et
revincit, veluti qui legerit apertissime pervidebit.
Haec autem 414 audiens Gothescalcus, Orbacensis
monasterii Rhemensis Ecclesiae pseudomonachus, tam
invidia mei, quem in Ecclesia cantari trinam deitatem
vetuisse audierat, quam more suo, qui nova et
antea inaudita, canaeque orthodoxorum intelligentiae
contraria adinvenire, ac proferre ab ineunte
aetate suae vitiosae indolis delectabiliter studuit, et in
eodem studio permansit, inde plurima scribere, et
ad quoscunque potuit, primum latenter, deinde
quantum sibi licuit, aperte mittere procuravit. Novissime
diebus istis hanc subjunctam schedulam,
quae ad nos communiter per complices ac satellites
suos pervenit, inde conscripsit. De qua bonis vestris
desideriis placuit, ut eam in hoc opere cum integritate
ponerem, et post ad singula catholicorum sententiis
responderem: ut dum ipsius sententiae fuerint
de hac causa oribus catholicorum, gladio videlicet
spirituali, peremptae, caeterorum qui sensibus in
illius currunt sententiam, muta fiant labia dolorosa,
sicque cooperante Domino omnis iniquitas oppilet os
suum. Proponentes mihi verba beati Gregorii ex Homilia
Evangelii [(hom. 8)] qua dicit: Quid est, inquiens,
quod vigilantibus pastoribus angelus apparet,
eosque Dei claritas circumfulget, nisi quod illi
prae caeteris videre sublimia merentur, qui fidelibus
gregibus praeesse solliciti sunt, dumque ipsi pie super
« Quisquis est ille qui dicit quod nequaquam
Deitas trina dici catholice possit, sed solummodo
Deitas una sit, debet interrogari subtiliter, quomodo
dicat unam, vel qualiter, utrum scilicet
naturaliter, an personaliter. Si respondet et dicit
unam Deitatem esse credendam et confitendam
personaliter, nisi suum concitus corrigat sensum,
revera cum Sabellio audire meretur anathema
sic praesentialiter, ut mereatur illud etiam pati
jure perpetualiter. Hinc enim haeretici Sabelliani
dicti nuncupatique sunt etiam Patripassiani, quia
noluerunt nec omnino potuerunt negare Deum
Patrem passum, dum Deum personaliter somniaverunt
unum, non sicut Ecclesia sancta catholica
et apostolica credit et confitetur, Deum naturaliter