PL 125, col. 275
De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
omnes invitat, nec volentes repudiat, nec invitos
alligat, nec adeuntes rejicit, nec rogantibus deest,
qui prope est omnibus invocantibus se in veritate,
scrutans corda et renes Deus, cui cum Patre in
unitate Spiritus sancti debetur omnis honor et adoratio
per omnia saecula saeculorum. Amen. »
CAPUT XXVII. Ratio reddenda quarti capituli incipit, quod nos contra Praedestinatianos excerpsimus, quodque capitulorum quae nobis dedistis compositor errore nimio denotavit, devocans in medium, ad exaggerandam reprehensionis nostrae notam, Antichristum et impios in sua impietate defunctos, et ante adventum Christi igne damnatos aeterno.
Rationem reddendam quarti capituli adeuntes,
gratiam Christi Domini nostri deposcimus, ut sano
fidei intellectu, sanctarumque Scripturarum auctoritatibus,
et orthodoxorum testimoniis, ab obtrectatorum
nostrorum venundationibus, qui de nostra
infamatione sibi quaerunt emere laudis famam,
redimat nos qui redemit Israel ex omnibus iniquitatibus
suis, et sit nobis semper in omninibus 211
et ubique in Deum protectorem, et in
locum munitum, ut salvos faciat nos ab haereticae
pravitatis muscipulis captiosis. De hujus capituli
sensu veteres Praedestinatiani dixerunt, sicut Yginus
scribit, et sanctus Prosper demonstrat objectione
9 Gallorum, quod non pro totius mundi redemptione
Salvator sit crucifixus. Et item prima
Vincentianorum objectione: Quia Dominus noster
Jesus Christus non pro omnium hominum salute et
redemptione sit passus. Et Gothescalcus novorum
Praedestinatianorum signifer, in libello ad Rabanum
archiepiscopum Moguntinum, ita dicit ad locum:
« Illos omnes impios et peccatores, quos proprio
fuso sanguine Filius Dei redimere venit, hos omnipotentis
Dei bonitas ad vitam praedestinatos irretractabiliter
salvari tantummodo velit: et rursum,
illos omnes impios et peccatores, pro quibus idem
Filius Dei nec corpus assumpsit, nec orationem ne
dico sanguinem fudit, neque pro eis ullo modo crucifixus
fuit, quippe quos pessimos futuros esse praescivit,
quosque justissime in aeterna praecipitandos
tormenta praefinivit, ipsos omnino perpetim salvari
penitus nolit. » Scripsit et alia sub hoc sensu multipliciter
replicando, quae hic superfluum duximus
ponere, cum hinc quisque sensum illius sufficienter
possit cognoscere. Scripsit et domnus Prudentius
in saepe memorata epistola ad Wenilonem archiepiscopum
suum, pro ordinando Aenea Parisiorum
episcopo, capitulo 3, dicens: « Ut credat et confiteatur
cum omnibus catholicis, sanguinem Domini
nostri Jesu Christi pro omnibus hominibus ex toto
mundo in eum credentibus fusum: non autem pro
illis qui nunquam in eum crediderunt, nec hodieque
credunt, nunquam nec credituri sunt, dicente ipso
Domino: Venit enim filius hominis non ministrari, sed
ministrare, et dare animam suam redemptionem pro
multis [(Matth. XX, 28)]
. » Et compositor istorum