PL 125, col. 57

Praefatio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

Omnipotens Deus, quia verissime verus et solus
Deus est, omnino in sua aeterna et incommutabili
scientia praescivit omnia antequam fierent, sicut
Scriptura testatur, dicens: Deus aeterne, qui es absconditorum
cognitor, qui nosti omnia antequam fiant [(Dan. XIII, 42)]
.
Praescivit ergo sine dubio et bona
quae boni erant facturi, et mala quae mali erant gesturi:
sed in bonis ipse fecit sua gratia ut boni
essent, in malis, vero non ipse fecit ut essent mali,
quod absit, sed tantum praescivit eos proprio vitio
tales futuros. Neque enim praescientia Dei imposuit
eis necessitatem ut aliud esse non possent, sed tantum
quod illi futuri erant ex propria voluntate, ille
ut Deus praevidit ex sua omnipotenti majestate.
Unde Scriptura incontaminabilem justitiam ejus
nobis insinuans, ait de illo: Nemini mandavit impie
agere, et nemini dedit spatium peccandi. Quod ergo

impie agunt impii et iniqui, et spatium temporis vitae
hujus, quod eis Deus dedit ad bene agendum, ipsi e
contrario convertunt ad malum exercendum, non Dei
sed ipsorum est culpa, et ideo recte damnantur ipsius
justitia. Praescivit autem idem omnipotens Deus
etiam aeternam illorum damnationem, sed ex merito
ipsorum, quos in propria malitia perseveraturos
praevidit, non ex sua, quod absit, iniquitate, qui
nihil injuste constituit, et qui reddet unicuique secundum
opera sua, id est et bene agentibus bona aeterna,
et male agentibus mala perpetua. Ergo bonos praescivit
omnino, et per gratiam suam bonos futuros, et
per eamdem gratiam aeterna praemia accepturos, id
est, et in praesenti saeculo bene victuros, et in futuro
feliciter remunerandos, utrumque tamen ex dono
misericordiae Dei. Unde Apostolus vasa misericordiae
ejus appellat, dicens: Ut ostenderet divitias gratiae
suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam [(Rom. IX, 23)]
.
E contrario autem, malos et praescivit

per propriam malitiam malos futuros, et praescivit
per suam justitiam aeterna ultione damnandos.
Sicut praesciebat de Juda proditore, quod eum esset
traditurus, sicut Evangelium dicit, cum esset unus
ex duodecim [(Joan. VI, 72)]
; praesciebat etiam aeterna
ejus damnationem cum diceret: Vae autem homini
illi per quem filius hominis tradetur. Bonum erat ei si
natus non fuisset homo ille [(Marc. XIV, 21)]
. Sic et de
impiis Judaeis praesciebat sine dubio eorum impietatem
futuram, de qua praedixit in psalmo: Dederunt
in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto [(Psal. LXVIII, 22)]
;
praesciebat et subsequentem ipsorum
damnationem, de qua in eodem psalmo subjunxit: Deleantur de libro viventium, et cum justis non
scribantur
[(ibid., 29)]
. Sed in istis et in omnibus
iniquis illud prius ex propria est pravitate, istud
sequens ex divina aequitate. Hoc modo et de praedestinatione
Dei omnino sentiendum est, quia in bonis
praedestinavit et ipsam eorum bonitatem futuram ex

dono gratiae suae, et pro eadem bonitate aeternam
ipsorum remunerationem, ut ipsius dono fierent boni,
ipsius dono essent remunerati. Unde ait Apostolus: Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per
Jesum Christum in ipsum
[(Ephes. I, 5)]
; et alio loco: Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis
Filii sui
[(Rom. VIII, 29)]
. Praedestinavit itaque
electos suos, ut et nunc assumerentur in adoptionem
filiorum Dei per gratiam baptismi, et in futuro efficiantur,
conformes imaginis Filii Dei, per eamdem
Dei gratiam secundum imaginem ejus renovati et
glorificati. Praedestinavit omnino ut et hic essent
boni, non ex se, sed ex illo, et illic beati, non per se,
sed per illum. In utroque ergo bona sua in eis et de
eis futura praescivit et praedestinavit: in malis vero
et impiis non praedestinavit omnipotens Deus malitiam
et impietatem, id est, ut mali et impii essent
et aliud esse non possent. Sed quos praescivit et praevidit
malos atque impios futuros proprio vitio, ipse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.