PL 125, col. 58

Praefatio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

eos praedestinavit ad aeternam damnationem justo
judicio; non quia aliud esse non potuerunt, sed quia
aliud esse noluerunt. Ipsi igitur sibimet ipsis exstiterunt
causa perditionis. Deus autem judex justus et
ordinator justus ipsius damnationis. Non enim praedestinavit
injusta, sed justa. Praedestinavit tamen et
coronas justis, et poenas injustis, quia utrumque est
justum. Quam justitiam ejus commendans nobis
Apostolus ait: Nunquid iniquus, Deus, qui infert
iram? Absit [(Rom. III, 5)]
. Et quia modo omnibus
praerogat patientiam ut convertantur ad poenitentiam;
et qui pereunt suo contemptu et duritia pereunt,
quia tantam bonitatem Dei contempserunt, iterum
alio loco dicit: An divitias bonitatis et patientiae et
longanimitatis ejus contemnis, ignorans quoniam benignitas
Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum
duritiam autem tuam et cor impoenitens thesaurizas
tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei,
qui reddet unicuique secundum opera sua [(Rom. II,
4)]
. Hinc etiam alia Scriptura testatur dicens: Deus

mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum.
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et
aestimantes amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt
ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte
illius [(Sap. I, 13)]
. Non ergo omnipotens Deus ulli
hominum causa mortis vel perditionis existit, sed
ipsam mortem et perditionem manibus et verbis ipsi
impii sibi accersunt, dum nequiter operando, et nequius
aliis persuadendo, et sibi et illis damnationem
adducunt; dum viam iniquitatis et perditionis amantes,
a recto itinere deflectuntur, et ad perpetuam
damnationem, tanquam datis inter se dextris, pari
consensu nequitiae, quasi ex voto et sponsione festinant,
foederati mortis, et vitae aeternae inimici, ipsi
secundum duritiam suam et cor impoenitens, thesaurizant
sibi iram in die irae. In qua die justi judicii
Dei quia unusquisque secundum opera sua recipit,
nemo ex Dei praejudicio, sed ex merito propriae iniquitatis
condemnatur. Non enim ille aliquem praedestinavit

ut malus esset, sed vere omnem malum
praedestinavit ut impunitus non esset; quia et unaquaeque
lex justa crimen non habet, ne sit injusta,
et tamen criminosum punit ut vere sit justa. Qui
ergo dicit quod hi qui pereunt, praedestinati sunt ad
perditionem, et ideo aliter evenire non potest; similiter
quoque et de justis, tanquam et ipsi ideo salventur,
quia praedestinati ad salutem aliud esse non
potuerunt. Qui ergo haec tam confuse et insulse
dicit, et illis tollit meritum damnationis et istis meritum
salutis; ac per hoc quid aliud agit, nisi ut et
pereuntibus secundum illum sit imposita necessitas
perditionis, et his qui salvantur sit imposita necessitas
salutis? atque ideo nec illi juste damnentur,
quia justi esse non potuerunt; nec isti juste remunerentur,
quia aliud quam justi esse nequiverunt,
ut in utraque parte et perditio et salus non sit ex
judicio propriae actionis, sed ex praejudicio divinae
praeordinationis. Et ubi erit illud, qui reddet unicuique

secundum opera sua? [(Rom. II, 4.)]
et iterum: Nunquid iniquus Deus qui infert iram? Absit
[(Rom.
III, 5)]
. Aperte namque causa perditionis illorum qui
pereunt in Deum refertur, si ipse eos ita ad interitum
praedestinavit, ut aliud esse non possent: quod
sentire vel dicere horribilis blasphemia est. Sed
Ecclesiae catholicae fides, cujus filii et sectatores esse
debemus, ita nobis firmissime tenendum insinuat ut
superius juxta Scripturae sanctae auctoritatem breviter
designavimus; videlicet, omnipotentem Deum in
malis ipsorum malitiam praescisse, quia ex ipsis est,
non praedestinasse, quia ex illo non est: poenam vero
eorum et praescisse quia Deus est, et praedestinasse
quia justus est, ut et in illis sit meritum suae damnationis,
et in illo potestas et judicium justae damnantis.
Non enim praedestinat Deus, nisi quae ipse
facturus est; praescit vero multa quae ipse facturus
non est, sicut omnia mala, quae mala utique mali
faciunt, non ille. Ipsos quoque malos non ideo perire

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.