PL 125, col. 59

Praefatio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

quia boni esse non potuerunt, sed quia boni esse
noluerunt, et suo vitio vasa irae apta in interitum
perseveraverunt, et in massa damnationis vel originali
vel actuali merito permanserunt. In bonis autem
omnipotens Deus, sicut supra satis ostensum
est, utrumque praescivit et praedestinavit, ut et in
praesenti vita per suam gratiam existerent boni, et
in futura etiam beati. Utriusque enim boni eorum,
id est et praesentis et futuri, ipse est auctor et ipse
largitor, et idcirco sine dubio utriusque praecognitor
et praedestinator: quia et ipsi ex seipsis non solum
aliud esse potuerunt, sed etiam aliud fuerunt antequam
per eum qui justificat impium ex impiis justi
efficerentur. Sive autem in illis qui salvantur, sive
in illis qui pereunt, voluntas propria remuneratur,
voluntas propria damnatur. Sed in illis, quia per
gratiam Domini Salvatoris est sanata, ut ex mala et
prava fieret bona et recta, est procul dubio dignissime
coronata: in istis autem, quia non acquiescit per
Salvatorem recipere sanitatem, justissime per eumdem

judicem sentiet perpetuam damnationem. Et
hoc est breviter totum quod de libero arbitrio juxta
veritatem fidei catholicae est tenendum. Quod scilicet
omnem hominem liberi arbitrii condiderit Deus. Sed
quia per unum hominem peccatum intravit in mundum,
et per peccatum mors, et ita in omnes homines
pertransiit, in quo omnes peccaverunt, ita istud
liberum arbitrium in universo humano genere illius
praevaricationis merito vitiatum et corruptum, ita
obcaecatum est et infirmatum, ut sufficiat homini ad
male agendum, id est ad ruinam iniquitatis, et ad
hoc solum possit esse liberum: ad bene vero agendum,
id est ad exercitium virtutis et fructum boni
operis, nullo modo assurgat et convalescat, nisi per
fidem unius mediatoris Dei et hominum hominis
Christi Jesu, et donum Spiritus sancti, instauretur,
illuminetur atque sanetur, sicut ipse Salvator in
Evangelio promittit, dicens: Si vos Filius liberavit,
tunc vere liberi eritis [(Joan. VIII, 36)]
; et Apostolus

ait: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas [(II Cor. III, 17)]
;
ut per hanc gratiam Christi et Spiritus Christi, humanum
liberum arbitrium liberatum, illuminatum
atque sanatum, dicat gratulans illud Psalmistae: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? [(Psal. XXVI, 1.)]
Qui igitur hanc gratiam libertatis
accipere desiderat, ut ad bene et pie vivendum veraciter
liber fiat, non de suis viribus praesumat, sed
ille se fideliter sanandum corroborandumque committat,
de quo idem Psalmista dicit: Apud Dominum
gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet [(Psal. XXXVI, 23)]
.
Illum oret atque illi supplicet,
dicens: Gressus meos dirige secundum eloquium
tuum, et non dominetur mei omnis injustitia [(Psal.
CXVIII, 133)]
; et iterum: Domine, deduc me in via
tua, et ingrediar in veritate tua [(Psal. V, 9)]
, et caetera
similia. Haec vobis breviter rescripsi ad ea quae
jussistis: nunc fideliter deprecor et exhortor ut, in
simplicitate et sinceritate verae fidei fundati, claudatis

aures vestras adversus linguam nequam illius
vanissimi et miserrimi hominis, qui cum sit paratus
ad contentionem et contumax adversus veritatem,
maluit se, infelix, diabolico inflatus spiritu, a Christi
Ecclesia et sacerdotibus separare, quam sua profana
et inaniloquia deserere.
Explicit Hincmari archiepiscopi Rhemensis, ad
omnes pene tunc temporis episcopos, tam Galliae
quam aliarum provinciarum, suppresso nomine,
contra Gothescalcum, tunc temporis ab ipso Hincmaro
in Altovillari monasterio retrusum, qui in Orbacensi
monasterio prius monachus fuerat.
Haec capitula, in synodo Tullensis territorii primo
relecta, et a quibusdam fratribus refutata, sequenti
autem opere Catholicorum doctrina sunt plenius
confutata. Capitulorum autem quarti et quinti ab

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.