PL 125, col. 61

Praefatio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

sicut Arausica synodus, illis anathema dicimus.
III.
Item de redemptione sanguinis Christi, propter
nimium errorem qui de hac causa exortus est, ita
ut quidam, sicut eorum scripta indicant, etiam pro
illis impiis qui a mundi exordio usque ad passionem
Domini in sua impietate mortui aeterna damnatione
puniti sunt, effusum eum diffiniant, contra illud propheticum: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus,
inferne
[(Ose. XIII, 14)]
, illud nobis simpliciter et
fideliter tenendum ac docendum placet, juxta evangelicam
et apostolicam veritatem, quod pro illis hoc
datum pretium teneamus, de quibus ipse Dominus
noster dicit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto,
ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis
qui credit in ipso non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Sic enim Deus dilexit mundum ut Filium suum
unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat,
sed habeat vitam aeternam [(Joan. III, 14)]
; et
Apostolus: Christus, inquit, semel oblatus est ad
multorum exhaurienda peccata [(Hebr. IX, 28)]
. Porro

capitula numero novemdecim syllogismis ineptissime
et mendacissime a quodam Scoto conclusa, ubi non
argumentum fidei, sed potius commentum perfidiae,
paret nulla omnino philosophiae arte, ut arroganter
a quibusdam jactatur, constructum, sed inani fallacia
et deceptione imperitissime confusum, a pio auditu
fidelium penitus explodimus: et ut talia et
similia caveantur per omnia, auctoritate Spiritus
sancti interdicimus; novarum etiam rerum introductores,
ne districtius feriantur, castigandos esse
censemus.
IV.
Item firmissime tenendum credimus quod
omnis multitudo fidelium ex aqua et Spiritu sancto
regenerata, ac per hoc veraciter Ecclesiae incorporata,
et juxta doctrinam apostolicam in morte Christi baptizata,
in ejus sanguine sit a peccatis suis abluta,
quia nec in eis potuit esse vera regeneratio, nisi
fieret et vera redemptio, cum in Ecclesiae sacramentis
nihil sit cassum, nihil ludificatorium, sed prorsus

totum verum, et ipsa sui veritate ac sinceritate subnixum.
Ex ipsa tamen multitudine fidelium et redemptorum
alios salvari aeterna salute, quia per gratiam
Dei in redemptione sua fideliter permanent,
ipsius Domini sui vocem in corde ferentes: Qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit [(Matth. X,
22)]
; alios qui noluerunt permanere in salute fidei,
quam in initio acceperunt, redemptionisque gratiam
potius irritam facere prava doctrina vel vita quam
servare elegerunt, ad plenitudinem salutis, et ad
perceptionem aeternae beatitudinis nullo modo pervenire.
In utroque siquidem doctrinam pii doctoris
habemus: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu,
in morte ipsius baptizati sumus [(Rom. VI, 3)]
; et: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis [(Gal. III, 27)]
;
et iterum: Accedamus cum vero
corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia
mala, et abluti corpus aqua munda, teneamus spei
nostrae confessionem indeclinabilem [(Hebr. X, 22)]
; et

iterum: Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla
miseratione duobus aut tribus testibus moritur, quanto
magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium
Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum
duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae
contumeliam fecerit? [(Ibid., 28.)]
V.
Item de gratia per quam salvantur credentes,
et sine qua rationalis creatura nunquam beate vixit,
et de libero arbitrio per peccatum in primo homine
infirmato, sed per gratiam Domini Jesu fidelibus
ejus redintegrato et sanato, id ipsum constantissime
et fide plena fatemur, quod sanctissimi Patres auctoritate
sacrarum Scripturarum nobis tenendum reliquerunt,
quod Africana, quod Arausica synodus
professa est, quod beatissimi pontifices apostolicae
sedis catholica fide tenuerunt; sed et de natura et
gratia in aliam partem nullo modo declinare praesumentes.
Ineptas autem quaestiunculas et aniles pene
fabellas, Scotorumque pultes puritati fidei nauseam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.