PL 125, col. 62
Praefatio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
inferentes, quae periculosissimis et gravissimis temporibus
ad cumulum laborum nostrorum usque ad
scissionem charitatis miserabiliter et lacrymabiliter
succreverunt, ne mentes Christianae inde corrumpantur,
et excidant a simplicitate et castitate fidei,
quae est in Christo Jesu, penitus respuimus, et ut
fraterna charitas cavendo a talibus auditum castiget
Domini Christi amore monemus. Recordetur fraternitas
malis mundi gravissimis se urgeri, messe nimia
iniquorum, et paleis levium hominum se durissime
suffocari; haec vincere ferveat, et corrigere laboret,
et superfluis coetum pie dolentium et gementium non
oneret: sed potius certa et vera fide, quod a sanctis
Patribus de his et similibus sufficienter prosecutum
est, amplectatur.
Sanctorum Patrum de gratia et libero arbitrio sententiae.
1.
In praevaricatione Adae omnes homines naturalem
possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem
de profundo illius ruinae per liberum arbitrium
posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis
erexerit.
2.
Quod nemo nisi per Christum libero bene utatur
arbitrio.
3.
Quod omnia studia et omnia opera ac merita
sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint,
quia nemo aliunde Dei placeat nisi ex eo quod ipse
donaverit.
4.
Quod ita Deus in cordibus hominum atque in
ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio,
pium consilium omnisque motus bonae voluntatis ex
Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus, sine
quo nihil possumus.
5.
Omnium studiorum, omniumque virtutum, quibus
ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profitemur
auctorem, et non dubitamus ab ipsius gratia
omnia hominis merita praeveniri, per quem fit ut
aliquid boni et velle incipiamus et facere. Quo utique
auxilio et misericordia Dei non auferetur liberum
arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum,
de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente
sit providum. Tanta enim est erga omnes
homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita,
quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est,
aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis
ut quod vult et velimus et agamus.
6.
Fatemur gratiam Dei et adjutorium etiam ad
singulos actus dari, eamque non dari secundum merita
nostra, ut vera sit gratia, id est, gratis data per
ejus misericordiam qui dixit: Miserebor cui misertus
ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero [(Rom. IX, 15)]
.
7.
Fatemur esse liberum arbitrium, etiamsi divino
indiget adjutorio.
8.
Arbitrium voluntatis, in primo homine infirmatum,
nisi per gratiam baptismi, non potest reparari.
9.
Arbitrium voluntatis tunc est vere liberum cum
vitiis peccatisque non servit. Tale datum est a Deo
utique homini primo, quod amissum, nisi a quo potuit
dari, non potuit reddi; unde Veritas dicit: Si vos Filius liberavit, vere liberi eritis
[(Joan. VIII, 36)]
.
VI.
Et quia indiscussi et inexaminati, scientiaeque
litterarum pene ignari, minusque apostolicae praeceptioni
appropinquantes, peccatis nostris agentibus,
per civitates episcopi ordinantur, qua occasione
maxime vigor ecclesiasticus deperit, placuit ut
si quando alicujus civitatis episcopus vocatione Domini
decesserit, a gloriosissimis principibus supplicando
postuletur ut canonicam electionem clero et
populo ipsius civitatis permittere dignentur, atque
ita aut in clero, aut in populo, aut dioecesi certe
ipsa, si opus sit in vicinia ipsius, probata et officio
digna persona quaeratur, quae inventa consensu totius
cleri et populi ad honorem civitati praeficiatur.
Sed et si a servitio piorum principum nostrorum
aliquis clericorum venerit, ut alicui civitati praeponatur