PL 125, col. 63
Praefatio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
episcopus, timore casto sollicite examinetur
primum cujus vitae sit, deinde cujus scientiae. Et
vigore ecclesiastico sub oculis omnipotentis Dei agat
metropolitanus in hac parte, caeteris episcopis sicut
Dei ministris adjutorium ferentibus, ne maculatae
vitae et pompa saeculi turgidus, et simoniaca haeresi
pollutus, humilibus et mundis membris Christi Ecclesiaeque
superponatur episcopus, nec praesumat
illitteratum et cupiditate illicita caecatum, redditurus
facti sui Deo rationem, populo praeficere. Si
vero necessarium isdem metropolitanus viderit, ne
tantum malum cogatur agere, ut indebito honorem
bonis tantum debitum tradat, instruat populum, informet
Ecclesiam, potius adire clementiam regum,
et ipse cum coepiscopis suis quibus valuerit modis
adeat, ut Ecclesiam Dei gloriosi reges digno honorent
ministro. Si autem turpiter cupiditate quacunque
metropolitanus victus, aut aliquo munere deceptus,
tantum opus negligenter et aegre fuerit exsecutus,
judicium omnia cernentis Dei se incurrere
non dubitet, sed et sententia ecclesiastica noverit se
culpandum.
Ut hi qui ordinandi sunt, secundum ordinem ecclesiasticum
et institutionem sanctorum Patrum ordinentur,
videlicet judicio metropolitanorum et eorum
episcoporum qui circumcirca sunt, provehantur
ad ecclesiasticam potestatem, ex excerptis Martini:
Non liceat electionem facere eorum qui ad sacerdotium
provocantur, sed judicium sit episcoporum, ut
ipsi eum qui ordinandus est probent si in sermone et
in fide et in episcopali vita edoctus est.
Item quo judicio feriendi sint qui in ordinandis
episcopis sanctorum Patrum statuta neglexerint, ex
decretis papae Leonis: Si qui episcopi talem consecraverint
sacerdotem qualem esse non liceat, etiamsi
aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis
tamen jus alterius non habebunt, nec unquam
ei sacramento intererunt, quod neglecto Dei
judicio immerito praestiterunt.
Haec autem quatuor capitula sequuntur, apud Carisiacum
contra Praedestinatianos constituta, et post
lectionem praecedentium in praefata synodo relecta,
in subsequenti etiam opere Scripturarum atque orthodoxorum
sunt testimoniis confirmata.
I.
Deus omnipotens hominem sine peccato rectum
cum libero arbitrio condidit, et in paradiso posuit,
quem in sanctitate justitiae permanere voluit. Homo,
libero arbitrio male utens, peccavit et cecidit, et
factus est massa perditionis totius humani generis.
Deus autem bonus et justus elegit ex eadem massa
perditionis, secundum praescientiam suam, quos per
gratiam praedestinavit ad vitam, et vitam illis praedestinavit
aeternam. Caeteros autem, quos justitiae
judicio in massa perditionis reliquit, perituros
praescivit, sed non ut perirent praedestinavit;
poenam autem illis, quia justus est, praedestinavit
aeternam. Ac per hoc unam Dei praedestinationem
tantummodo dicimus, quae aut ad donum
pertinet gratiae aut ad retributionem justitiae.
II.
Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus,
quam per Christum Dominum nostrum recepimus;
et habemus liberum arbitrium ad bonum praeventum
et adjutum gratia, et habemus liberum arbitrium
ad malum desertum gratia. Liberum autem
habemus arbitrium, quia gratia liberatum, et gratia
de corrupto sanatum.
III.
Deus omnipotens omnes homines sine exceptione
vult salvos fieri, licet non omnes salventur.
Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum;
quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum.
IV.
Christus Jesus Dominus noster, sicut nullus
homo est, fuit vel erit, cujus natura in illo assumpta
non fuerit, ita nullus est, fuit vel erit homo, pro
quo passus non fuerit, licet non omnes passionis
ejus mysterio redimantur. Quia vero omnes passionis
ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem