PL 125, col. 634

De divortio Lotharii et Tetbergae (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

statuant, » sciant et quicunque venerandi episcopi,
et reges gloriosi, et omnes in sinu matris Ecclesiae
collocati, quia hanc latentem causam sub hac conditione
potius ignorare quam scire volumus, pro
causis quas ostendemus. Videlicet, quia nimis habemus
de peccatis nostris, et nobis a secrete confitentium
devotione confessis, et a nobis subditis publice
et pondere gravi commissis, ad quae deflenda
oculi nostri nequaquam sufficiunt: quanto magis
illa quae latent, et per alios sanari melius quam per
nos possunt et ablui, curiositate, quae grave est, ut
dicit Gregorius, vitium, illa discere et audire quaeramus.
Unde superadjecto cumulo 572 sic lugeamus,
sicut ille pius et sanctus vir, cui illa femina
confessa fuit, tristissimus et angustians atque poenitens,

quia illius confessionis conscius fuerat, sicut ibi
scriptum est, luxit. Sed legimus quia luxit Samuel
Saulem, quoniam abjecit eum Dominus, ita ut
Dominus diceret ei: Usquequo tu luges, Saul, quoniam
ego abjeci eum? [(I Reg. XVI, 7.)]
Sed non legimus
eum cuiquam manifestasse pro quo illum peccato
luxerit, nisi ipsi Sauli, et quantum lacrymae
ipsius inde Domini auribus intimarunt.
Altera causa est quia Spiritus sancti oraculo cautum
esse dignoscitur ut quique peccantes peccatorum
suorum latentes causas spiritalibus senioribus patefaciant,
qui sciant et sua et aliena vulnera curare, et
non detegere ac publicare. Et propterea in sacris
canonibus Africani concilii scriptum habetur [(can.
99)] . Ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli

proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget,
non putet ad injuriam suam episcopus pertinere
quod illi soli non creditur; et si scrupulo propriae
conscientiae se dicit neganti nolle communicare,
quandiu excommunicato non communicaverit suus
episcopus, eidem episcopo ab aliis non communicetur
episcopis, ut magis caveat episcopus ne dicat
in quemquam quod aliis documentis non potest
convincere. Quid est enim crimen confesso nolle
communicare, nisi confessionem criminis publicare?
Et quantiscunque episcopis femina ipsa secreta
confessione delictum suum prodiderit, sic quasi uni
dixerit, secretum haberi debebit. Unde Augustinus
exponens sententiam Levitici: Si peccaverit anima,
et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut

ipse vidit aut conscius est, nisi indicaverit, portabit
iniquitatem suam [(Levit. V)]
, ita dicit [(Quaestionum in
Lev., lib. III, c. 1)] : « Hoc enim, inquiens, videtur dicere,
peccare hominem, quo audiente jurat aliquis
falsum, et scit eum falsum jurare et tacet. Tunc autem
scit, si ei rei de qua juratur testis fuerit, aut
vidit, aut conscius fuit, id est, aliquo modo cognovit,
aut oculis suis conspexit, aut ipse qui jurat illi indicavit,
ita enim potuit esse conscius. Sed inter
timorem hujus peccati, et timorem proditionis hominum,
non parva exstat plerumque tentatio. Possumus
enim paratum ad perjurium admonendo vel
prohibendo a tam gravi peccato revocare; sed si non
audierit, et coram nobis de re quam nobis indicaverat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.