PL 125, col. 66

Praefatio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne · De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

in sequenti opere saepius facimus mentionem,
sed et complicium ejus agones pestiferos hic praeponere
non necessarium duximus, quia licet pestilens
eorum doctrina ex aliquantis se in diversa scindat
itinera, de praedestinatione tamen reproborum
ad interitum, et quod Deus non omnes homines
vult salvos fieri, sed eos tantummodo qui salvantur,
et quia non pro omnibus passus sit, unde opusculum
subsequens catholicorum doctrinam sufficienter
ostendit, conspirare noscuntur, et contra eos
jam singillatim in aliis libellis ante hos actis, prout
Dominus dedit, laborem impendimus, sicut ei cui
libuerit vel licuerit patere valebit.

in villa quae dicitur Saponarias, ante biduum
quam vobis porrecta fuerint, sunt recitata, proferente
et deponente ea synodo domno Remigio Lugdunensium
archiepiscopo: quae sicut dixit, et in
epigrammate eorumdum capitulorum continetur, in
hoc ipso anno, in Kalendis nihilominus ibidem descriptis,
et in suburbio Lingonicae urbis, ad instructionem
Dominici populi ipse et sibi comprovinciales
Episcopi ediderunt. Et in crastina alia quaedam capitula,
de quibus post locuturi sumus, relecta fuere:
super quibus, sicut quibusdam ex fratribus visum est,
quorumdam sensus est motus. Nam ut vere, et nos fateamur,
nostrae conscientiae super pridem capitulis,
quae ut diximus Remigius archiepiscopus synodo
praesentaverat, recitatis, catholicorum ad memoriam

reducentes doctorum traditiones, non modice se
concusserunt. Unde nostrorum quidam fidei Christianae
zelo succensi aliqua synodo voluere suggerere:
sed motus nostri ab eodem venerabili archiepiscopo
Remigio Lugdunensium sunt modeste compositi:
eo venerabiliter perorante, ut si quorumcunque
nostrorum sensus ab eisdem prolatis capitulis in
aliquo dissentiendo se commoveret, ad proxime futuram
synodum catholicorum libros doctorum quique
deferre curemus, et sicut melius secundum catholicam
et apostolicam doctrinam in commune invenerimus,
de caetero omnes unanimiter teneamus. In
cujus devotione, coepiscoporumque ipsius dioeceseos,
quorum etiam et ante ordinationem mentem catholicam
atque doctrinam, sicut et vos non latet, cognovimus,

quantum sensui pusillitatis nostrae fidem
accommodare audemus, percepimus quia non ex ipsis,
ut non dicamus per ipsos, synodo capitula ipsa fuere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.