PL 125, col. 67

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

prolata. Quapropter quamvis blando sibilo eos quidam
charaxare voluerunt de eo quod sanctus Coelestinus
episcopos Gallicanos redarguit, dicens! [(epist. 8)] :
« Quid illic, inquit, spei est, ubi magistris tacentibus
hi loquuntur, qui si ita est eorum discipuli non fuerunt?
Timeo ne cohibere sit hoc tacere: timeo ne
magis ipsi loquantur, qui permittunt illis taliter loqui.
In talibus causis non caret suspicione taciturnitas,
quia occurreret veritas si falsitas displiceret.
Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus
errori. » Nos tamen plures, qui eorum
et fidem, et doctrinam, et prudentiam novimus,
minus in eis ista noscentibus sententiam pro
dissensione baptismi de beato Cypriano, a sancto
Augustino collaudatam saepenumero, in libro

secundo de baptismo [(contr. Donat. c. 4)] positam 3
proposuimus. « Quomodo enim, inquit, potuit ista
res tantis altercationum nebulis involuta ad plenarii
concilii luculentam illustrationem confirmationemque
perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum
regiones multis hinc atque hinc disputationibus et
collationibus episcoporum pertractata constaret?
Hoc autem facit sanitas pacis, ut cum diutius aliqua
obscuriora quaeruntur, et propter inveniendi difficultatem
diversas pariunt in fraterna disceptatione sententias,
donec ad verum liquidum perveniatur,
vinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa
remaneat insanabile vulnus erroris. Et ideo plerumque
doctioribus minus aliquid revelatur, ut eorum
patiens et humilis charitas, in qua fructus major

est, comprobetur, vel quomodo teneant unitatem
cum in rebus obscurioribus diversa sentiunt, vel
quomodo accipiant veritatem cum contra id quod
sentiebant declaratum esse cognoscunt. »
Sciebant namque iidem venerabiles catholici et
docti viri, quia in multis regionibus ac provinciis
haec pestifera erat recommota doctrina. Et ideo silentium
in suis provinciis imponere tam facile sicut
forte poterant noluerunt errori, donec ad plurimorum
notitiam perventa plurimorum judicio quaestio
sopiretur: quia ut dicit sanctus Coelestinus in epistola
ad Nestorium directa [(epist. 5 in fin.)] , « Omnes
debent nosse quod agitur, quoties omnium causa
tractatur, » videlicet ut cum omnium in unius propositione
fuerit diffinita consultatio, cunctorum valeat

ad omnes emanare solutio. Haec eadem namque
capitula, sicut facile reminisci potestis, ante triennium
nobis in villa Rothomagensis episcopii, quae
Nielfa dicitur, quando in excubiis contra Nortmannorum
infestationem degebamus, sub titulo quasi in
Valentina synodo conscripta fuerint, anno Incarnationis
Dominicae 855, sub Lothario imperatore dedistis,
ut ad illa quae nobis viderentur catholice
ex orthodoxorum magisterio responderemus: cum
aliis quorumcunque scriptis quae hinc ad vestram
notitiam pervenere: quorum quaedam scripta recepimus,
sed ea publicare noluimus, solliciti servare
unitatem spiritus in vinculo pacis [(Eph. IV, 3)]
: donec
cum eis qui vobis illa transmiserant familiari

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.