PL 125, col. 68

De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

colloqueremur sermone, et eos si aliquo modo valeremus
ab hac prava intentione ad catholicae fidei
unitatem cooperante Domino revocaremus. Sed quia
partim occupationibus praepediti, partim autem in
fraternis suasionibus minus quam necesse fuerat
obauditi, eos quos monere disposuimus a sua intentione
revocare nequivimus: inde quia, sicut dicit
Apostolus, Quorumdam hominum peccata manifesta
sunt, praecedentia ad judicium; quosdam autem et
subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt,
et quae aliter se habent, abscondi non possunt [(I Tim.
V, 24, 25)]
, adeo quorumdam excrevit dissensio, ut
haec dissonantia ad vestram perveniret notitiam, et
synodali decreto, pro zelo fidei et unanimitatis amore,
antequam haec nobis perscrutanda committeretis,

quatuor capitula episcopali 4 diffinitione vobis de
catholicorum Patrum dictis colligi, et singulorum
exigeretis manibus roborari. Postea vero et quorumdam
ex his qui eisdem capitulis subscripserant,
et aliorum etiam intantum est accumulata vecordia,
ut necesse foret et jussionis vestrae instantia, et
exsecutionis nostrae obedientia, hinc eorum quos
praemisimus scriptis et propositionibus litterali officio
respondere. Inter quae et his capitulis, quae nobis
nuper dedistis, pro nostri ingenioli capacitate, sub
dubietate tamen respondimus: quia non credidimus
ut fratres et coepiscopi nostri contra regulas ecclesiasticas
adversum nos talia debuissent conscribere:
praesertim cum non ignorarent Dominicis institutionibus
et legibus sancto Spiritu promulgatis praefixum

esse, qualiter si in saepefatis capitis fidei
obloqueremur, nos compellare, et tunc synodali judicio
nos nostrasque sententias a sua debuissent
communione explodere. Nunc vero, quia certi sumus,
cujus compositioni debemus de saepenominatis
quaestionibus respondere, servatis relationum absolutionibus
contra eos quibus a vestra dominatione
pro imposito nobis ministerio jussi sumus reddere
rationem, contra haec tantum capitula, quantum ex
nobis est cum omnibus pacem habentes, ex sanctarum
Scripturarum auctoritate, et catholicorum Patrum
sententiis, simpliciter respondere curabimus;
ut cui forte omnia illa legere non licuerit, vel non
libuerit, hic compendiosas pro tempore capitulorum
responsiones inveniat: quas furatis horulis a diversis

occupationum distensionibus, qui cogitationum
ferias non habemus, sicut de sententiis sanctorum
Patrum accepimus, ne torpore vel inobedientia a
vestra denotaremur Christiana devotione, committere
schedulis tumultuario sermone studuimus: quoniam
in praefatis relationibus provocati multiplicibus
multiplicium illationibus, multipliciter multiplicibusque
collationibus, non sine sicut scimus
et confitemur lectoris taedio, sensu sed tamen
catholico, in tribus libris lacinioso sermone respondere
sategimus. Sed in hoc maxime benigno lectori
nos satisfacere autumamus, quia singulorum singulas
semper ponentes sententias, singulariter ad
objecta et resistentia fidei respondere studuimus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.