PL 125, col. 69
De praedestinatione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne
Et vel in hoc solo devotum quemque lectorem
nobis conciliari confidimus, quia cum ex sua mente
nostrum laborem perpenderit, nos apud se excusatos
habebit. Quis vero sit istorum capitulorum compositor,
cui quasi a novo cogimur respondere, ipse
se prodet cum necessario urgebitur ad lucem veritatis
venire: quia operator tenebrosorum operum,
inter quae ab apostolo et haereses describuntur, odit
lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur
opera ejus: omnis vero qui bona agit, inter quae
bona ab Apostolo et fides connumeratur, venit ad
lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo
sunt facta. Sed et ille quicunque est, si ad lucem
venerit, et veritati ex corde consenserit, esse filius
lucis poterit. 5 Si autem et pertinaciter contradixerit
veritati, ipse infidelitate sua et contentionis
suae vecordia, haeretici sibi nomen imponet: quia
non statim est haereticum quod ignoranter a fide
sentitur diversum si non fiat pertinaci contentione
haereticum.
CAPUT PRIMUM. Quando, et ubi, et unde haec Praedestinatiana haeresis primum exorta fuerit, et per quos ac qualiter revicta atque compressa exstiterit.
Nunc jam dicendum censuimus quando, et ubi,
et qua occasione haec haeresis orta primum exstiterit.
Ante quadringentos circiter triginta et eo amplius
annos haec haeresis est exorta tempore Theodosii
et Valentiniani imperatorum, sub praesulatu sancti
Coelestim, per idem tempus quando et Nestoriana haeresis
apud Graecos in Constantinopoli civitate auctore
Nestorio ebullivit, sancti Augustini temporalis vitae
termino imminente, sicut Prosper in Chronica sua
demonstrat, dicens: « Theodosio XI et Valentiniano
consulibus: et ad locum, Nestorius Constantinopolitanus
episcopus novum Ecclesiis molitur
errorem inducere. Et item: Theodosio XIII, et Valentiniano
III, Augustinus episcopus per omnia excellentissimus
moritur V Kal. Septembris, libris
Juliani inter impetus obsidentium Wandalorum in
ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in
defensione gratiae Christianae perseverans. » Et Beda
in Chronica sua: « Theodosius, inquit, minor, Arcadii
filius, annos viginti sex regnavit. Valentinianus
junior, Constantii filius, Ravennae imperator creatur. »
Et post paululum: « Sed beatus Augustinus
Hipponensis episcopus, et omnium doctor eximius
Ecclesiarum, ne civitatis suae ruinam videret, tertio
obsidionis ejus mense migravit ad Dominum V Kal.
Septembris, cum vixisset annos septuaginta sex, in
clericatu autem annos ferme quadraginta complesset. »
Qui beatus Augustinus in ipso dierum
suorum fine librum de Haeresibus, inter responsiones
praedictorum librorum Juliani, quorum Prosper
fecerat mentionem, ad Quodvultdeum diaconum
scripsit, sicut ipse in epistola ad praedictum diaconum
ita commemorat: « Cum mihi, inquiens, haec
scribendi offerretur occasio per Fusalensem presbyterum,
quem commendo charitati tuae, relegi epistolam