PL 125, col. 835

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

divinitus vocati, sed sua cupidine accensi, culmen
regiminis rapiunt potius quam assequuntur:
quos tamen internus judex et provehit, et non cognoscit,
quia quos permittendo tolerat, profecto per
judicium reprobationis ignorat. » De quibus Domino
per Psalmistam dicitur: Dejecisti eos dum allevarentur [(Psal. LXXII, 18)]
.
Dum allevatur enim dejicitur, qui
gonoribus proficit, et moribus deficit. Justus namque
et misericors Dominus, mortalium acta disponens,
alia concedit propitius, alia permittit iratus, atque
ea quae permittit sic tolerat, ut haec in sui consilii
usum vertat.
CAP. II.-- Quod populi felicitas sit rex bonus, infelicitas rex malus.
De nomine regis, et quae sit felicitas populis sibi

subjectis, si gratia Dei bonus rex super eos regnaverit,
et quae sit infelicitas populis sibi subjectis, si
malus suo vitio rex super eos regnaverit, sanctus
Cyprianus in libro de gradibus Abusionum ostendit [(cap. 9)] :
« Nomen, inquiens, regis intellectualiter
hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium
procuret. Sed qualiter alios corrigere poterit, qui
proprios mores, ne iniqui sint, non corrigit? quoniam
in justitia regis exaltabitur solium, et in veritate
solidabitur gubernaculum populorum [(Prov.
XVI)] . Justitia vero regis est, neminem injuste per
potentiam opprimere, sine personarum acceptione
inter virum et proximum suum juste judicare, advenis
et pupillis et viduis defensorem esse, furta
cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare,

impudicos et histriones non nutrire, impios de terra
perdere, parricidas et perjurantes vivere non sinere,
ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos
super regni negotia constituere, senes et sapientes
et sobrios consiliarios habere, magorum et
hariolorum, pythonissarumque superstitionibus non
intendere, iracundiam differre, patriam fortiter et
juste contra adversarios defendere, per omnia in
Deo confidere, prosperitatibus animum non elevare,
cuncta adversa patienter tolerare, fidem catholicam
in Deum habere, filios suos non sinere impie agere,
certis horis orationibus insistere, ante horas congruas
cibum non gustare. Vae enim terrae cujus rex
puer est, et cujus principes mane comedunt [(Eccle. X, 16)]
.
Haec regni prosperitatem in praesenti faciunt, et regem

ad coelestia regna meliora perducunt. Qui vero regnum
non secundum hanc legem dispensat, multas nimirum
adversitates imperii tolerabit. Idcirco enim pax
saepe populorum rumpitur, et offendicula etiam de
regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur,
et servitia populorum praepediuntur, multi
et varii dolores prosperitatem regni inficiunt, charorum
et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium
incursus provincias undique vastant, bestiae
armentorum et pecorum greges dilacerant, tempestates
veris et hiemis turbantur, terrarum quoque
fecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando
fulminum ictus segetes et arborum flores et
pampinos exurunt. Super omnia vero regis injustitia,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.