PL 125, col. 836

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

non solum praesentis imperii faciem fuscat, sed etiam
filios suos et nepotes, ne post se regni haereditatem
teneant, obscurat. Propter piaculum enim Salomonis
regnum domus Israel Dominus de manu filiorum
ejus dispersit, et propter justitiam David regis lucernam
de semine ejus semper in Jerusalem reliquit [(III Reg. XII, XVI)] .
Ecce quantum justitia regis saeculo
valet, intuentibus perspicue patet. Pax enim populorum
est, tutamen patriae, immunitas plebis, munimentum
gentis; cura languorum, gaudium hominum,
temperies aeris, serenitas maris, terrae fecunditas,
solatium pauperum, haereditas filiorum, et sibimetipsi
spes futurae beatitudinis. Attamen sciat rex quod,
sicut in throno hominum primus constitutus est, sic
et in poenis, si justitiam non fecerit, primatum habiturus

est. Omnes namque, quoscunque peccatores
sub se in praesenti habuit, supra se modo implacabili
in illa poena futura habebit. »
CAP. III.-- Magnae potentiae argumentum est recta administratio.
Quod ex bona administratione regiminis magna
esse cognoscitur potentia temporalis: « Magna est,
inquit beatus Gregorius in libro Moralium [(lib. XXVI
Moral., cap. 19)] potentia temporalis, quae habet
apud Deum meritum suum de bona administratione
regiminis. Bona est ordine suo potentia, sed cauta
regentis indiget vita. Igitur bene hanc exercet, qui
et retinere illam noverit, et impugnare. Bene hanc
exercet, qui scit per illam super culpas erigi, et
scit cum illa caeteris aequalitate componi. Humana

etenim mens plerumque extollitur, etiam cum nulla
potestate fulcitur: quanto magis in altum se erigit,
cum se ei etiam potestas adjungit? Et tamen
corrigendis aliorum vitiis apta exsecutione praeparatur.
Unde et per Paulum dicitur: Minister enim
Dei est, vindex in iram ei qui male agit [(Rom. XIII,
4)]
. Cum ergo potentiae temporalis ministerium
suscipitur, summa cura vigilandum est, ut sciat
quisque et sumere ex illa quod adjuvat, et expugnaro
quod tentat [(ibid.)] . Teneamus ergo exterius quod
pro aliorum utilitate suscepimus, teneamus interius
quod de nostra aestimatione sentimus. Sed tamen
decenter quibusdam erumpentibus signis, tales nos
apud nos esse ipsi etiam qui nobis commissi sunt
non ignorent: ut et de auctoritate nostra quod formident

videant, et de humilitate quod imitentur
agnoscant. Servata autem auctoritate regiminis, ad
cor nostrum sine cessatione redeamus, et consideremus
assidue quod sumus aequaliter cum caeteris
conditi, non quod temporaliter caeteris praelati. Potestas
enim quanto exterius eminet, tanto premi interius
debet, ne cogitationem vincat, ne in delectatione
sui animum rapiat, ne jam sub se mens eam
regere non possit, cui se libidine dominandi supponit.
Bene David regni potentiam regere noverat, qui
elationem ejusdem potentiae semetipsum premendo
vincebat, dicens: Domine, non est exaltatum cor
meum [(Psal. CXXX, 1)]
. Quique in ejus humilitatis
augmento subjunxit: neque elati sunt oculi mei,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.