PL 125, col. 837

De regis persona et regio ministerio (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne

atque addidit: Neque ambulavi in magnis. Et adhuc
semetipsum subtilissima inquisitione discutiens
ait: Neque in mirabilibus super me. Omnesque
etiam cogitationes suas a fundo cordis exhauriens,
subjungit, dicens: Si non humiliter sentiebam, sed
exaltavi animam meam [(ibid., 2)]
. Ecce humilitatis
hostiam ab intimo cordis oblatam crebro replicat,
et iterum atque iterum confitendo offerre non cessat,
eamque multipliciter loquens Judicis sui oculis
ostentat. Quid est hoc? et quomodo istud sacrificium
Deo placere cognoverat, quod in conspectu
ejus tanta iteratione vocis immolabat? nisi quod vicina
esse superbia potentibus solet, et pene semper
rebus affluentibus elatio sociatur, quia et saepe humoris
abundantia duritiam dat tumoris. Mirum vero

est, cum in cordibus sublimium regnat humilitas morum.
Unde pensandum est quia potentes quique,
cum humiliter sapiunt, culmen extraneae quasi
longe positae virtutis attingunt, et recte hac virtute
Dominum quantocius placant, quia illud ei sacrificium
potentes offerunt, quod potentes vix invenire
possunt. Subtilissima namque ars vivendi est, culmen
tenere, gloriam reprimere: esse quidem in potentia,
sed potentem se esse nescire: ad largienda
bona potentem se agnoscere, sed ad repetenda noxia
omne quod potenter valet ignorare. Recte itaque
de talibus dicitur: Deus potentes non abjicit, cum
et ipse sit potens [(Job XXXVI, 5)]
. Deum quippe imitari
desiderat, qui fastigium potentiae, alienis intentus
utilitatibus, et non suis laudibus elatus, administrat:

qui praelatus caeteris prodesse appetit, non
praeesse. Tumoris namque elatio, non ordo potestatis,
in crimine est. Potentiam Deus tribuit, elationem
vero potentiae malitia nostrae mentis invenit.
Tollamus ergo quod de nostro contulimus, et bona
sunt quae Deo largiente possidemus. »
CAP. IV.-- Quales sibi adhibere debeat rex consiliarios.
Quales sibi adhibere debeat rex consiliarios, Ambrosius
in libris Officiorum [(Lib. II, c. 17)] : « Talis,
inquit, debet esse, qui consilium alteri dat, ut seipsum
formam aliis praebeat ad exemplum bonorum
operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, ut

sit ejus sermo salubris atque irreprehensiblis, consilium
utile, vita honesta, sapientia decora [(ibid.)] .
Talis igitur debet esse consiliarius, qui nihil nebulosum
habeat, nihil fallax, nihil fabulosum, nihil simulatum,
quod vitam ejus ac mores refellat; nihil
improbum ac malivolum, quod avertat consulentes.
Alia sunt enim quae fugiuntur, alia quae contemnuntur.
Fugimus ea quae possunt nocere, quae malitiose
possunt in noxam serpere; ut si is qui
consulitur dubia sit fide, et pecuniae avidus, ut
possit pretio mutari; si injuriosus, hic fugitur ac
declinatur. Qui vero voluptarius, intemperans, etsi
alienus a fraude, tamen avarus et cupidior lucri turpis,
hic contemnitur. Quod enim specimen industriae,
quem fructum laboris edere potest, quam recipere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.